PL 182, col. 954

De gradibus humilitatis et superbiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

quae non licet homini loqui. Excedunt
quippe omnem illam, quam nox nocti indicat, scientiam:
dies tamen diei eructat verbum, et inter sapientes
sapientiam loqui et spiritualibus spiritualia
licet conferri.
CAPUT VIII. Gradus iidem in raptu sancti Pauli declarantur.
22.
Putas, hos gradus Paulus non transierat, qui
usque ad tertium coelum se raptum fuisse testatur? [(II Cor. XII, 2.)]
Sed quare raptum, et non potius
ductum? Ut videlicet si tantus Apostolus raptum
se dicit fuisse, quo nec doctus scivit, nec ductus
potuit ire; me, qui procul dubio minor sum Paulo,
ad tertium coelum nulla mea virtute, nullo meo labore

pervenire posse praesumam: ne vel de virtute
confidam, vel pro labore diffidam. Qui enim docetur
aut ducitur, ex hoc ipso quod docentem vel ducentem
sequitur, laborare convincitur, et aliquid ex
se agit, ut ad destinatum locum vel sensum pertrabatur,
ita ut dicere possit: Non autem ego, sed
gratia Dei mecum [(I Cor. XV, 10)]
. Qui vero rapitur,
non suis viribus, sed alienis innixus, tanquam nescius
quocunque portatur, nec de toto in se, nec de
parte gloriatur, ubi nec per se, nec cum alio aliquid
operatur. Ad primum itaque sive ad medium
coelum ductus vel adjutus Apostolus ascendere potuit:
ad tertium autem ut perveniret, rapi oportuit.
Nam ad hoc et Filius legitur descendisse, ut vocaret
et juvaret ascensuros ad primum: et Spiritus sanctus

missus fuisse, qui perduceret ad secundum.
Pater vero, licet Filio et Spiritui sancto semper
cooperetur, nunquam tamen aut de coelo descendisse,
aut 569 ad terras legitur missus fuisse. Lego
certe, quod misericordia Domini plena est terra [(Psal. XXXII, 5)]
;
et, Pleni sunt coeli et terra gloria
tua, et multa hujusmodi. Lego et de Filio, Postquam
venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum [(Galat. IV, 4)]
.
Et ipse Filius loquitur de se, Spiritus
Domini misit me [(Isa. LXI, 1)]
. Et per eumdem prophetam: Et nunc,
inquit, Dominus misit me et
Spiritus ejus [(Isa. XLVIII, 16)]
. Lego et de Spiritu
sancto, Paraclitus autem Spiritus sanctus, quem
mittet Pater in nomine meo [(Joan. XIV, 26)]
; et, Cum

assumptus fuero, mittam vobis eum [(Joan. XVI, 7)]
, haud
dubium quin Spiritum sanctum. Patrem autem in
sua persona, licet nusquam non sit, nusquam tamen
invenio nisi in coelis, ut in Evangelio, Et Pater
meus qui in coelis est [(Matth. XXIII, 9)]
; et in oratione, Pater noster qui es in coelis
[(Matth. VI, 9)]
.
23.
Unde nimirum colligo, quod quia Pater non
descendit, Apostolus ut eum videret, ad tertium
coelum ascendere quidem non potuit, quo tamen se
raptum memoravit. Denique, Nemo ascendit in coelum,
nisi qui descendit de coelo Filius hominis [(Joan.
III, 13)]
. Et ne putes de primo dictum vel secundo, dicit
tibi David: A summo coelo egressio ejus [(Psal. XVIII,
7)]
. Ad quod iterum non subito raptus, non furtim
sublatus, sed, Videntibus, inquit, illis, id est Apostolis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.