PL 182, col. 965

De gradibus humilitatis et superbiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

ejus, ita ut severos quoque et graves animos in levitatem
concitet risus. Et ut totum in brevi colligam,
in multiloquio nota jactantiam. In hoc habes
quartum gradum et descriptum, et nominatum. Fuge
rem, et tene nomen. Hac eadem cautela jam accede
ad quintum, quem nomino singularitatem.
CAPUT XIV. De quinto gradu superbiae, qui dicitur singularitas .
42.
Turpe est ei, qui se supra caeteros jactat, si
non plus caeteris aliquid agat, per quod ultra caeteros
appareat. Proinde non sufficit ei quod communis
monasterii regula, vel majorum cohortantur exempla.
Nec tamen melior esse studet, sed videri. Non
melius vivere, sed videri vivere gestit, quatenus

dicere possit: Non sum sicut caeteri hominum [(Luc.
XVIII, 11)]
. Plus sibi blanditur de uno jejunio, quod
caeteris prandentibus facit, quam si cum caeteris
septem dies jejunaverit. Commodior sibi videtur
una oratiuncula peculiaris, quam tota psalmodia
unius noctis. Inter prandendum crebro solet oculos
jactare per mensas, ut si quem minus comedere viderit,
victum se doleat, et incipiat idipsum sibi crudeliter
subtrahere, quod necessarium victui indulgendum
praeviderat, plus gloriae metuens detrimentum,
quam famis cruciatum. Si quem macriorem, si
quem pallidiorem perspexerit, vilem se aestimat,
nunquam requiescit. Et quoniam vultum ipse suum
videre non potest, qualem scilicet se intuentibus
offert, manus quas potest et brachia spectans, palpat

costas, humeros attrectat et lumbos: ut secundum
quod corporis sui membra, vel minus, vel satis
exilia probat, pallorem oris ac colorem discernat.
Ad omnia denique sua strenuus, ad communia piger.
Vigilat in lecto, dormit in choro: cumque
aliis psallentibus ad vigilias tota nocte dormitet,
post vigilias aliis in claustro quiescentibus
solus in oratorio remanet: exscreat, et tussit, gemitibus
ac suspiriis aures foris sedentium 577 de
angulo implet. Cum autem ex his quae singulariter,
sed inaniter agit, apud simpliciores ejus opinio excreverit,
qui profecto opera probant quae cernunt,
sed unde prodeant non discernunt; dum miserum
beatificant, in errorem inducunt [(Isa. III, 12)] .
CAPUT. XV. De sexto gradu superbiae, id est arrogantia .
43.
Credit quod audit, laudat quod agit, et quod
intendat non attendit. Obliviscitur intentionem dum
amplectitur opinionem. Quique de omni alia re plus
sibi credit, quam aliis, de se solo plus aliis credit,
quam sibi: ut non jam verbo tenus, aut sola operum
ostentatione suam praeferat religionem, sed

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.