PL 183, col. 1035

Sermones in Cantica canticorum (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

eminentes, ut et supra nubes aliqui illorum verticem
extulisse cernantur? Verum non decet istiusmodi
corporeas phantasias imaginari, praesertim
tractantes hoc canticum spirituale: sed nec licet
omnino nobis, qui meminimus legisse in Evangelio,
quia, spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in
spiritu oportet adorare [(Joan. IV, 24)]
.
4.
Qui sunt ergo hi spirituales montes et colles,
ut postmodum consequenter agnoscamus, sponsus
(qui Deus, ac per hoc et spiritus est) quales et
cujusmodi dabat saltus in illis, vel super illos? Si
illos putamus, in quibus Evangelium refert olim
fuisse relictas nonaginta novem oves, cum pius
pastor earum venit unam in terris quaerere quae
perierat [(Matth. XVIII, 12)] ; nihilominus adhuc in

obscuro res est, et intellectus haeret: dum difficile
sit invenire, spirituales illae et supercoelestes
beatitudines (nam ipsae sunt sine dubio, quae ibi
memoratae sunt oves) quos vel quales alios habeant
spirituales similiter montes vel colles ad habitandum,
pascendumve in illis. Verumtamen si non in veritate
aliqui essent, Veritas hoc non dixisset. Sed
neque Propheta longe ante de civitate superna Jerusalem
protulisset, quia fundamenta ejus sint in
montibus sanctis [(Psal. LXXXVI, 1)] , si non vere inibi
essent montes sancti. Denique quod coelestis habitatio
illa vere habeat, non modo spirituales, sed et
vivos ac rationales montes collesque, audi Isaiam: Montes et colles cantabunt coram Deo laudes
[(Isa.
LV, 12)]
.

5.
Quinam igitur isti nisi iidem ipsi coeli inhabitatores 1449
spiritus, quos Dominica voce oves
diximus appellatos, ut ipsi sint montes qui oves?
Nisi forte absurdum tibi videatur, aut in montibus
montes, aut in ovibus oves pasci. Et juxta litteram
quidem durum sonat; secundum spiritualem autem
intelligentiam dulce sapit, si subtiliter advertamus,
quomodo utrarumque ovium pastor, Dei scilicet
sapientia Christus, unum idemque pabulum veritatis
aliter in terris, aliter in coelestibus gregibus suis
administret. Nam nos quidem mortales homines
interim in loco peregrinationis nostrae, in sudore
vultus nostri comedere panem nostrum necesse habemus,
foris illum in labore et aerumna mendicantes;
id est, vel a doctis viris, vel a sacris libris,

vel certe per ea quae facta sunt, invisibilia Dei intellecta
conspicientes. Angeli autem in omni plenitudine,
etsi non a semetipsis, tamen in semetipsis,
tanta facilitate quanta et felicitate accipiunt, unde
et beate vivunt. Sunt enim omnes docibiles Dei:
quod sane electos hominum quandoque assecuturos
certa veritate promittitur, et nondum experiri tribuitur
felicitate secura.
6.
Pascuntur proinde in montibus montes, vel
oves in ovibus, cum sane supernae illae substantiae
spirituales intra semetipsas de Verbo vitae, unde
suam beatam perpetuent vitam, affluenter inveniunt,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.