PL 183, col. 1091
Sermones in Cantica canticorum (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
pereunt [(II Cor. IV, 3)]
. Videte ne vos diceret, apud
quos Evangelium invenitur opertum. Quid apertius
quod pereatis? An forte nec Paulum 1492 recipitis?
De quibusdam ita audivi. Non enim inter vos omnes
per omnia concordatis, etsi a nobis omnes dissentiatis.
4.
At vero eorum verba, et scripta, et traditiones,
qui corporaliter cum Salvatore fuerunt, pari
auctoritate Evangelii cuncti, ni fallor, indifferenter
recipitis. Nunquid illi opertum tenuere Evangelium
suum? Nunquid in Deo carnis infirma, mortis horrida,
crucis ignominiam tacuere? Et quidem in
omnem terram exivit sonus eorum [(Psal. XVIII, 5)] .
Ubi apostolica forma et vita, quam jactatis? Illi
clamant, vos susurratis; illi in publico, vos in angulo;
illi ut nubes volant [(Isai. LX, 8)] , vos in tenebris
ac subterraneis domibus delitescitis. Quid
simile illis in vobis ostenditis? An quod vobiscum
mulierculas non utique circumducitis, sed includitis?
Non aeque comitatio, ut cohabitatio, suspicioni
patet. Verum quisnam de illis sinistrum quidpiam
suspicaretur, qui mortuos suscitabant? Fac tu similiter,
et una recubantem putabo feminam virum.
Alioquin temere tibi usurpas illorum dispensationem,
quorum sanctitatem non habes. Cum femina semper
esse, et non cognoscere feminam, nonne plus est
quam mortuum suscitare? Quod minus est non potes;
et quod majus est vis credam tibi? Quotidie
latus tuum ad latus juvenculae est in mensa; lectus
tuus ad lectum ejus in camera, oculi tui ad illius
oculos in colloquio, manus tuae ad manus ipsius in
opere: et continens vis putari? Esto ut sis: sed ego
suspicione non careo. Scandalo mihi es: tolle scandali
causam, quo te probes verum, ut jactitas,
Evangelii aemulatorem. Qui scandalizaverit unum de
Ecclesia, nonne Evangelium condemnat illum? Tu
Ecclesiam scandalizas. Vulpes es demoliens vineam.
Juvate me, socii, ut capiatur; vel potius capite
vos nobis eam, o angeli sancti. Versuta est valde,
operta est iniquitate et impietate sua. Plane tam
pusilla atque subtilis, ut facile quidem humanos
fustretur obtutus. Nunquid et vestros? Propterea
vox illa ad vos, utpote sodales sponsi: Capite nobis
vulpes parvulas [(Cant. II, 15)]
. Ergo facite quod jubemini;
capite nobis hanc tam versipellem vulpeculam,
quam ecce jamdiu frustra insequimur. Docete
et suggerite, qualiter fraus deprehendatur. Hoc
enim est cepisse vulpem; quia longe plus nocet falsus
catholicus, quam si verus appareret haereticus.
Non est autem hominis scire quid sit in homine,
nisi quis forte ad hoc ipsum fuerit vel illuminatus
Spiritu Dei, vel angelica informatus industria.
Quod signum dabitis, ut palam fiat pessima haeresis
haec, docta mentiri non lingua tantum, sed vita?
5.
Et quidem recens vastatio vineae vulpem indicat
adfuisse: sed nescio qua arte fingendi ita sua