PL 183, col. 271
In Coena Domini (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
Hi sunt dies quos observare debemus, dies
pleni pietate et gratia, quibus etiam sceleratorum
hominum mentes ad poenitentiam provocantur.
Tanta siquidem est vis sacramentorum eorum quae
diebus istis recoluntur, ut possint ipsa quoque
lapidea scindere corda, et pectus omne, licet ferreum,
emollire sufficiant. Denique videmus usque
hodie ad passionem Christi non modo coelestia
compati, sed terram moveri, et petras scindi, et in
confessione peccatorum aperiri monumenta. At
vero quoniam sic est in spiritualibus cibis, sicut
et in corporalibus, ut in quibusdam statim praesto
sit sapor, in aliquibus oporteat laborare: quae
manifesta sunt, nostro non indigent ministerio;
quae vero clausa sunt, diligentem volunt habere
considerationem [ alias consideratorem]. Neque
enim tradit mater parvulo nucem integram, sed
frangit eam, et nucleum porrigit. Sic et ego vobis,
fratres charissimi, si possem, sacramenta quae
clausa sunt, aperire debueram; sed, quia minus
possum, rogemus ut vobis pariter et mihi mater
sapientia frangat nuces istas, nuces, inquam, quas
protulit sacerdotalis virga, virga virtutis, quam
emisit Dominus ex Sion. Multa quidem sunt sacramenta,
et scrutandis omnibus hora non sufficit.
Fortassis etiam aliqui vestrum imbecilles
sunt ad tanta simul capienda. De tribus itaque
sacramentis, quae satis congrua sunt huic
tempori, dicendum erit quod Dominus ipse donaverit.
2.
Sacramentum dicitur sacrum signum, sive
sacrum secretum. Multa siquidem fiunt propter se
tantum; alia vero propter alia designanda, et ipsa
dicuntur signa, et sunt. Ut enim de usualibus sumamus
exemplum, datur annulus absolute propter
annulum, et nulla est significatio: datur ad investiendum
de haereditate aliqua, et signum est, ita
ut jam dicere possit qui accipit: Annulus non valet
quidquam, sed haereditas est quam quaerebam. In
hunc itaque modum appropinquans passioni Dominus,
de gratia sua investire curavit suos, ut invisibilis
gratia signo aliquo visibili praestaretur. Ad
hoc instituta sunt omnia sacramenta, ad hoc
Eucharistiae participatio, ad hoc pedum ablutio, ad
hoc denique ipse baptismus, initium sacramentorum
omnium, in quo complantamur similitudini mortis
ejus: unde et trina mersio tridui, quod nunc celebrandum
est, formam gerit. Sicut enim in exterioribus
diversa sunt signa, et, ut coepto immoremur