PL 183, col. 273

In Coena Domini (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne · In die sancto Paschae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

luxuriae, aut caeterorum hujusmodi, gratias agat
corpori et sanguini Domini, quoniam virtus sacramenti
operatur in eo; et gaudeat quod pessimum
ulcus accedat ad sanitatem.
4.
Sed tamen quid agimus, quod in hoc corpore
peccati, et in hoc tempore malo non possumus esse
sine peccato? Nunquid desperabimus? Absit! Si dixerimus,
ait beatus Joannes, quia peccatum non habemus,
nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non
est. Si autem confiteamur peccata nostra, fidelis Deus
est, qui remittat peccata, et emundet nos ab omni
iniquitate [(I Joan. I, 8, 9)]
. Nam ut de remissione
quotidianorum minime dubitemus, habemus ejus
sacramentum, pedum ablutionem. Quaeris forte
unde sciam quod sacramentum sit hujus remissionis;

maxime cum ipse Dominus promiserit Petro
dicens: Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem
postea; nihil autem de sacramento locutus est; sed
tantum: Exemplum, inquit, dedi vobis, ut et vos
ita faciatis. Verum multa habebat illis dicere, sed
tunc portare non poterant. Ideoque nec ex toto
voluit eos anxios et suspectos relinquere, nec dicere
quod tunc non caperent. Vis autem nosse quia pro
sacramento illud est, non pro solo exemplo factum?
Illud attende quod Petro dictum est: Si non lavero
te, non habebis partem mecum. Aliquid igitur latet
quod necessarium est ad salutem, quando sine eo
nec ipse Petrus partem haberet in regno Christi
et Dei. Vide enim si non expaverit Petrus ad tantae
comminationis terrificum 892 verbum, si non

agnoverit salutare esse mysterium, cum respondit: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et
caput.
Et unde scimus quia ad diluenda peccata,
quae non sunt ad mortem, et a quibus plane cavere
non possumus ante mortem, ablutio ista pertineat?
Ex eo plane, quod offerenti manus et caput pariter
ad abluendum responsum est: Qui lotus est, non
indiget nisi ut pedes lavet [(Joan. XIII, 7-10, 15)]
.

Vicit leo de tribu Juda [(Apoc. V, 5)]
. Vicit plane
malitiam sapientia, attingens a fine usque ad finem
fortiter, et suaviter universa disponens: sed pro
me fortiter, suaviter mihi. Vicit Judaeorum blasphemias
in patibulo, fortem armatum alligavit
in atrio, et de ipso mortis imperio triumphavit.
Ubi enim sunt opprobria tua, Judaee? ubi sunt,
Zabule, vasa captivatis? ubi est, mors, victoria
tua? Confusus est calumniator, raptor spoliatus
est. Novum genus potentiae! hactenus victoriosa
mors obstupescit. Quid tu, Judaee, qui pridie ante
crucem agitabas caput sacrilegum? quid verum
hominis caput Christum exagitabas opprobriis? Christus,
inquit, rex Israel descendat de cruce (Marc.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.