PL 183, col. 281

In die sancto Paschae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

consurgent contra vos in judicio; propterea ipsi
judices vestri erunt, quia prophetae obtemperaverunt,
vos nec Domino prophetarum.
13.
Ubi est quod dicebatis: Descendat de cruce,
et credimus ei? [(Matth. XXVII, 42.)]
Crucis signaculum
dirumpere voluistis, promittentes ad fidem vos
introituros. Ecce apertum, non diruptum est: introite.
Alioquin si non creditis resurgenti, utique
nec credidissetis descendenti. Si sic vos scandalizabat
crux Christi; verbum enim crucis Judaeis quidem
scandalum est, ait Apostolus [(I Cor. I, 23)] ; excitet
vos saltem novitas resurrectionis. Invenimus nos in
cruce gloriam. Nobis qui salvamur, Dei virtus est,
et omnium, ut ostendimus, plenitudo virtutum. Sit
vobis pars vel in resurrectione. Sed forte et illa, imo

multo magis illa vos scandalizat, et odor vitae nobis
in vitam, vobis est odor mortis in mortem. Quid
ergo insistimus? Non sustinet audire symphoniam
et chorum senior frater, occisum nobis saginatum
vitulum indignatur. Foris stat, omnino non acquiescit
intrare [(Luc. XV, 28)] . Ingrediamur nos, fratres,
et epulemur in azymis sinceritatis et veritatis; etenim
Pascha nostrum immolatus est Christus [(I Cor.
V, 7)] . Amplectamur commendatas nobis in cruce
virtutes, humilitatem, patientiam, obedientiam, et
charitatem.
14.
In hac quoque tam praecipua solemnitate quid
commendetur nobis, sedula cogitatione pensemus.
Nempe resurrectio, transitus et transmigratio.
Christus enim, fratres, non recidit hodie, sed resurrexit:

non rediit, sed transiit; transmigravit,
non remeavit. Denique et ipsum quod celebramus
Pascha, transitus, non reditus interpretatur: et
Galilaea, ubi videndus nobis promittitur qui resurrexit,
non remeationem sonat, sed transmigrationem.
Credo jam aliquorum ingenia praevolant, et
quorsum haec velint tendere, suspicantur. Dicimus
tamen breviter: praesertim ne devotionem vestram
in tanta solemnitate sermonis videatur prolixitas
onerare. Si post consummationem crucis in nostram
hanc mortalitatem et vitae praesentis aerumnas Christus
Dominus revixisset; ego eum, fratres, non
transiisse dicerem, sed rediisse; non transmigrasse
in sublimius aliquid, sed ad statum remeasse priorem.

Nunc autem quia transiit in novitatem vitae,
nos quoque invitat ad transitum, vocat in Galilaeam.
Propterea siquidem quod mortuus est peccato, mortuus
est semel; quia quod jam vivit, vivit non carni,
sed Deo.
15.
Quid nos dicimus, qui sacram Domini resurrectionem
Paschae privamus nomine, ut sit nobis in
reditum magis quam in transitum? Luximus his
diebus, compunctioni et orationi, gravitati et abstinentiae
dediti, caeterorum negligentias temporum
sacro hoc quadragenario redimere et diluere cupientes.
Communicavimus passionibus Christi, complantati
ei denuo sumus per baptismum quemdam
lacrymarum, poenitentiae, confessionis. Si ergo mortui
sumus 898 peccato, quomodo vivemus adhuc

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.