PL 183, col. 360

Pro Dominica I Novembris (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne · In conversione S. Pauli (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

ut diximus; sic e mediis quoque spiritualem
ei intellectum natura, sed non etiam gratia affectum
dedit. Sed nihilominus ex infimis istis facile satis
animadvertere est, quam inventus sit fidelitatis
expers, non autem similiter caruisse prudentia. Nisi
tu forte alium aliquem putas esse, qui dictus est callidior cunctis animantibus
serpens [(Gen. III, 1)] .
Forte etiam non incongrue dicimus quoniam eo
ipso tam irrevocabilis casus ejus, irreparabilisque
collisio fuerit, quod ex his quas diximus alis, sicut
in parte dextra nulla adfuerit, sic in laeva nulla defuerit.
Non ita sane duo illi, quos prophetica nobis
visio commendavit stantes, et astantes Domino
majestatis. Cujus etiam duabus, ut dictum est,
alis caput velant; ipsa equidem sua admiratione,

in qua delectantur feliciter ac veneratione in
qua sublimiter gloriantur: duabus etiam pedes, fidelitate
videlicet atque prudentia. Porro duabus volant,
naturae, ut diximus, perspicacia et efficacia
gratiae. Sane mediam quasi quamdam longanimitatem
nudam visibilemque relinquunt, longitudinem
dico et benignitatem Dei, ad poenitentiam homines
invitantis. Omnibus enim cernere est, quemadmodum
solem suum super bonos et, malos oriri faciat,
et pluat super justos pariter et injustos. Hac nimirum
charitate verus ille Salomon quasi quaedam
media sua constravit propter filias Jerusalem [(Cant. III, 10)] :
ut quibus altiora se quaerere et profunda
vestigare non licet; in his saltem mediis

valeant exerceri, et ad subtilium, sublimiumque
exinde rerum 955 contemplationem promoveri
aliquando mereantur. Caeterum nequissimus ille ex
hac visione et in praesenti torquetur acrius, et
gravius cruciabitur in futuro. Primum quidem,
quod ipsam nobis longanimitatem benignitatis
invideat; deinde, quod nequaquam sibi ipsi hac
saltem occasione provideat, ut ad poenitentiam adducatur.

carnem ambulans, praedicationis officio convertit ad
Deum; nunc quoque in ipso felicius vivens, et apud
ipsum, ne adhuc quidem cessat ab hominum conversione:
dico autem, exemplo, oratione, doctrina.
Propterea denique conversionis ejus memoria frequentatur,
quod et ipsa quoque memorantibus utilis
inveniatur. In hac enim memoria et peccator spem
veniae concipit, ut provocetur ad poenitentiam; et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.