PL 183, col. 363

In conversione S. Pauli (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

Quis es, Domine?
Hinc profecto datur intelligi quia
vere circumfusa erat illi claritas, non infusa. Audiebat
Paulus vocem Domini, sed faciem Domini
non videbat; quoniam erudiebatur ad fidem: et ut
ipse postea docuit, Fides ex auditu [(Rom. X, 17)]
.
Quis es, inquit? Ignotum enim persequebatur, et
ideo consecutus est misericordiam, quia ignorans
in incredulitate hoc fecit. Discite ex hoc, fratres,
justum judicem Deum, non modo quid fiat, sed et
quo animo fiat, considerare; et cavete deinceps, ne
quis parva reputet, quamlibet parva scienter delinquere
convincatur [ alias, videatur]. Nemo dicat in
corde suo: Levia sunt ista, non curo corrigere; non
est magnum si in his maneam venialibus minimisque
peccatis. Haec est enim, dilectissimi, impoenitentia,

haec blasphemia in Spiritum sanctum, blasphemia
irremissibilis. Paulus quidem blasphemus
fuit, sed non in Spiritum sanctum, quia ignorans
fecit in incredulitate. Non in Spiritum sanctum
dixit blasphemiam; ideo consecutus est misericordiam.
6.
Quis es, Domine? Et Dominus ad eum: Ego
sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris. Ego sum
Salvator, quem tu persequendo petis. Ego sum, de
quo tu in lege tua legis praedictum quod nescis impletum: Quia Nazaraeus vocabitur
[(Matth. II, 23)]
.
Et ille: Domine, quid me vis facere? Haec plane, fratres,
perfectae conversionis est forma. Paratum, inquit, cor meum, Deus; paratum cor meum
(Psal.

CVII, 2). Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam
mandata tua [(Psal. CXVIII, 60)]
. Domine, quid
me vis facere? O verbum breve, sed plenum, sed
vivum et efficax, sed dignum omni acceptione! Quam
pauci inveniuntur in hac perfectae obedientiae forma,
qui suam ita abjecerint voluntatem, ut ne ipsum
quidem cor proprium habeant, ut non quid ipsi, sed
quid Dominus velit, omni hora requirant, dicentes
sine intermissione, Domine, quid me vis facere? et
illud Samuelis, Loquere, Domine, quia audit servus
tuus? [(I Reg. III, 10)]
. Heu! plures habemus evangelici
illius caeci, quam novi apostoli imitatores. Quid
vis, ait Dominus ad caecum illum, ut faciam tibi? [(Luc. XVIII, 41)]
.
Quanta est miseratio tua, Domine,
quanta dignatio tua! Siccine Dominus quaerit, ut

servi faciat voluntatem? Vere caecus ille, quia non
consideravit, non expavit, non exclamavit: Absit
hoc, Domine, tu magis dic quid me facere velis! Sic
enim decet, sic omnino dignum est, non meam a
te, sed a me tuam quaeri et fieri voluntatem. Videtis,
fratres, quia vere necessaria erat hoc in loco conversio.
Sic profecto, sic multorum usque hodie pusillanimitas
et perversitas exigit, ut ab eis quaeri
oporteat. Quid vis ut faciam tibi? non ipsi quaerant, Domine, quid me vis facere?
Considerare necesse habent
ministri et vicarii Christi, quid sibi praecipi velint:
non ipsi considerant quae voluntas sit praeceptoris.
Non est obedientia eorum plena, non in omnibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.