PL 183, col. 365

In conversione S. Pauli (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne · In Purificatione B. Mariae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

necdum praeceptum ut videat, et provideat his qui
apertos oculos habentes nihil vident: quid hoc praesumere
tentat, nisi quia meditatur inania, et quasi
somnia vana sectatur? Caveamus ab hoc vitio, fratres:
semper, quod in nobis est, abjecti eligamus
esse, et ad manus trahi; mansuetudinem et humilitatem
discentes a Christo Domino, cui est honor et
gloria in saecula saeculorum. Amen.
SERMO II.
1.
Conversus est hodie Paulus, imo Saulus conversus
versus est in Paulum. Siquidem factus est
tanquam evangelicus ille parvulus, de quo Dominus
ait: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvulus
iste, non intrabitis in regnum coelorum [(Matth.
XIII, 3)]
. Forte enim seipsum dicebat. Nimirum ipse

magnus Dominus et laudabilis nimis, ipse parvulus
qui datus est nobis; nec tamen magnus interim,
sed parvulus exhibetur, ut seipsum faciat gratum
et efficax necessariae parvitatis exemplum. Ad parvulum
ergo sit conversio tua, ut discas parvulus
esse: tu quoque cum converteris, parvulus fias.
Enimvero audi, quam evidenter ipsum tibi, in quo
constituit formam conversionis, parvulum manifestat,
signanter ea quae sunt parvuli, in seipso imitanda
proponens. Discite a me, inquit, quia mitis
sum et humilis corde [(Matth. XI, 29)]
. Gemina parvitas,
humilitas et mansuetudo. Et illa interior, ista
exterior parvitas. Utraque tamen non parva virtus
est: nempe quam parvulus ille tam magnus unicum
magisterium profitetur. Hodie ergo conversus est

Paulus, hodie desiit esse Saulus. Hodie factus est
humilis et mitis corde. Probat oris confessio cordis

tunc parva fuit, quandoquidem parvus erat qui suscipiebatur.
Nullum ibi locum peccator habuit:
omnes justi, omnes sancti, omnes fuere perfecti.
Sed nunquid hos tantum salvabis, Domine? Crescat
corpus, crescat et miseratio. Homines et jumenta
salvabis, Domine, cum multiplicaveris misericordiam
tuam, Deus [(Psal. XXXV, 7, 8)] . In secunda
jam processione praeeunt turbae, turbae sequuntur;
nec virgo portat, sed asellus. Neminem itaque dedignatur,
nec ipsos qui computruerunt tanquam
jumenta in stercore suo: non dedignatur, inquam,
sed si apostolica vestimenta non desint,
si doctrina eorum, si morum justitia, si
obedientia, si charitas cooperiat multitudinem peccatorum,
ex hoc jam processionis suae gloria non

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.