PL 183, col. 367

In Purificatione B. Mariae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

Unde hoc? Nempe quia Lux venit in mundum, et dilexerunt
homines magis tenebras quam lucem. Et
Lux, inquit, in tenebris lucet, et tenebrae eam non
comprehenderunt [(Joan. 1, 5)]
. Ac si dicat: Et in
plateis derivantur aquae, et alienus non bibit ex eis;
et misericordia in medio templi est: nemo tamen
accedit [ alias, nec tamen accedunt] ex his quos
manet aeterna damnatio. Medius vestrum stat, o miseri,
quem vos nescitis: ut morientes, antequam
videritis Christum Domini, non in pace dimittamini;
sed potius rapiamini a rugientibus praeparatis ad
escam.
3.
Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio
templi tui. Longe est haec gratiarum actio a voce
illa gementis: Domine, in coelo misericordia tua, et

veritas tua usque ad nubes [(Psal. XXXV, 6)]
. Quid
enim? videturne tibi in medio fuisse misericordia,
cum apud solos coeligenas spiritus haberetur? At ubi
sane minoratus est Christus paulo minus ab angelis,
factusque est Dei et hominum mediator, ac velut lapis
angularis pacificavit per sanguinem suum quae
in coelis sunt, et quae super terram; ex hoc plane
jam suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio
templi tui. Eramus enim et nos natura filii irae, sed
consecuti sumus misericordiam. Cujus irae filii, et
quam misericordiam consecuti? Nempe filii ignorantiae,
ignaviae, captivitatis: et consecuti sumus sapientiam,
virtutem, redemptionem. Ignorantia mulieris
seductae excaecaverat nos; mollities viri abstracti
et illecti a propria concupiscentia enervaverat

nos; malitia diaboli expositos juste a Deo captivaverat
nos. Sic ergo nascimur universi, primum quidem
viae civitatis habitaculi prorsus ignari; deinde
imbecilles et ignavi, ut, etsi nota nobis esset via vitae,
propria tamen praepediremur et detineremur
inertia; postremo captivi sub pessimo crudelissimoque
tyranno, ut licet prudentes essemus atque robusti,
ipsa tamen miserae servitutis opprimeremur
conditione. Nunquid non misericordia et miseratione
multa opus habet tanta miseria? Aut certe si jam
salvi facti sumus ab hac triplici ira per Christum,
qui factus est nobis sapientia a Deo Patre, et justitia
et sanctificatio, et redemptio [(I Cor. I, 30)] :
quanta nobis vigilantia opus est, dilectissimi, ne

forte, quod absit! inveniantur nostra novissima pejora
prioribus, si denuo contingat iram incendere,
utpote qui non natura jam, sed propria voluntate
filii irae sumus?
4.
Amplectamur itaque misericordiam, quam in
medio templi suscepimus, et cum beata Anna non
dimoveamur a templo. Templum enim Dei sanctum
est, quod estis vos, ait Apostolus [(I Cor. III, 17)] .
Prope est haec misericordia, prope est verbum in
ore vestro et in corde vestro. Denique in cordibus
vestris per fidem habitat Christus. Hoc templum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.