PL 183, col. 369

In Purificatione B. Mariae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

otiositatis ipsi quoque quos nemo conduxit [(Matth.
XX, 6)] : qui jam conducti sunt, si otiosi inventi fuerint,
quid merentur? Fides quippe sine operibus mortua
est [(Jac. II, 26)] . Ipsa denique opera nostra in
fervore agenda sunt, et in desiderio cordis, ut sint
lucernae ardentes in manibus nostris. Alioquin timendum
est, ne forte tepidos nos evomere incipiat,
qui in Evangelio loquitur, dicens: Ignem veni mittere
in terram, et quid volo nisi ut ardeat? [(Luc. XII,
49.)]
Hic plane sacer et benedictus est ignis, quem
Pater sanctificavit et misit in mundum, et cui benedicitur
in ecclesiis, sicut scriptum est: In ecclesiis
benedicite Deo Domino [(Psal. LXVII, 27)]
. Habet enim
etiam adversarius noster, utpote perversus divinorum
operum aemulator; habet, inquam, ignem suum

et ipse, ignem concupiscentiae carnalis; ignem invidiae
et ambitionis, quem Salvator in nobis non accendere,
sed exstinguere venit. Denique si quis alienum
hunc ignem in divino offerre praesumpserit
sacrificio, etiamsi patrem habeat Aaron, morietur
in iniquitate sua
3.
Porro super haec quae de sociali vita et fraterna
dilectione, de bonis operibus, et fervore sancto dicta
sunt; humilitatis virtus maxima, maximeque necessaria
est, ut honore praeveniamus invicem: nec
modo priores, sed et ipsos juniores sibi quisque praeponat:
quae nimirum humilitatis perfectio est, et
justitiae plenitudo. Et quoniam hilarem datorem diligit
Deus [(II Cor. IX, 7)] , et fructus charitatis est
gaudium in Spiritu sancto; cantemus, ut dictum est,

in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini [(Psal. CXXXVII, 5)] :
cantemus Domino canticum novum,
quia mirabilia fecit [(Psal. XCVII, 1)] . In quibus
omnibus si quis forsitan proficere dissimulat, et
proficisci de virtute in virtutem; noverit quisquis
hujusmodi est, in statione, non in processione se
esse, imo vero et in regressione; quoniam in via
vitae non progredi, regredi est, cum nihil adhuc in
eodem statu 962 permaneat. Porro profectus noster
in eo consistit, ut saepius me dixisse memini, ut
nunquam arbitremur nos apprehendisse, sed semper
extendamur ad anteriora, incessanter conemur in
melius; et imperfectum nostrum divinae misericordiae
obtutibus jugiter exponamus.
SERMO III. De puero, Maria et Joseph.

1.
Purificationem beatae Mariae Virginis hodie celebramus,
quae secundum legem Moysi facta est,
transactis a Nativitate Domini quadraginta diebus.
In lege enim scriptum erat, ut mulier quae suscepto
semine peperisset filium, immunda esset septem
diebus, et octava die circumcideretur puer: dehinc
ablutioni et purificationi intenta, abstineret ab ingressu
templi triginta tribus diebus: quibus expletis,
offerret filium Domino cum muneribus [(Lev. XII)] .
Sed quis non advertat in ipso sententiae hujus initio,
liberam omnino matrem Domini ab hoc praecepto?
Putas enim quia dicturus Moyses mulierem, quae
peperisset filium, immundam esse, non timuerit super

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.