PL 183, col. 373

In natali S. Victoris confessoris (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

considero quae mihi apponuntur. Cautum est mihi
eligere mea, et aliena non tangere. Non extendam
manum ad gloriam miraculorum, ne si attentavero
quod desuper non accepi, perdam merito et quod
videor accepisse. Non levo cum illo oculos ad rimanda
secreta coelestia, ne oppressus a gloria confusus
resiliam, sero confugiens ad consilium Sapientis,
qui ait: Altiora te ne quaesieris, et fortiora
te ne scrutatus fueris [(Eccli. III, 22)]
. Infertur mensis
vinum novum aquarum rubentium; non tango,
quia non mihi appositum scio, qui similiter elementa
mutare, naturas innovare non valeo. Cerno item in
mensa Victoris angelos illum audisse canentes. Nunquid
videbo et ego mihi supernos exhiberi cantores:
aut certe citharoedos illos de Apocalypsi coram me citharizare

in citharis suis? [(Apoc. XIV, 2.)] Imperat ille
daemonibus adhuc in corpore vivens, vinctum in corpore
solvit corpore jam solutus. Cibi sunt, sed non
mei; equidem jucundi et sapidi, sed non tangit illos
anima mea, quoniam non est inopi mihi, unde sufficiam
talia redhibere. At si diligenter considero,
ecce prae oculis in mensa sancti, censura judicii,
disciplinae vigor, sanctitatis speculum, vitae forma,
virtutis insigne. Haec a me et absque praesumptione
sumuntur, et salubriter insumuntur: et si dissimulo,
districte reposcuntur.
5.
Audi adhuc quaenam mihi jure apposita putem.
Si panem doloris et vinum compunctionis de
divitis mensa obtuleris, tollo securus qui sum pauper

et inops. Erunt mihi lacrymae meae panes die
ac nocte [(Psal. XLI, 4)] , et poculum meum cum fletu
miscebo [(Psal. CI, 10)] . Pars mea haec, qui dolenda
commisi. Nec me tamen pigebit, ut aestimo, cibi
hujus; quoniam qui apposuit scientiam, addidit et
dolorem. Sed et si temperantiae, si justitiae, si prudentiae
vel fortitudinis exempla appareant, ea incunctanter
sumo, sciens quia talia oportet me praeparare.
Haec mihi apponi, haec a me repetitum iri
non dubito. Nunquid signa et prodigia exigenda a
nobis 965 sunt, ut ea diviti vicissim praeparemus?
Fratres, vasa sunt in honorem illi qui nos invitavit,
non cibi pauperum. Tu ergo qui invitatus es, dilgenter
considera quid tibi ille, quid sibimet apposuerit.
Non enim quidquid in mensa apponitur, tibi

apponitur. Quid si in poculo aureo fuerit propinatum?
non poculum tibi, sed potus apponitur: sume
potum et pone aurum. Ergo exempla bonorum
operum et rectitudinem morum paterfamilias communicat
ita domesticis, ut praerogativam sibi retineat
in miraculis. In his tamen atque illis ille glorificandus
est, cujus est munus sancte vivere, cujus
virtus signa facere, qui in Trinitate perfecta vivit
et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.
SERMO II.
1.
Gaudete in Domino, dilectissimi, qui inter continua
suae pietatis beneficia indulsit hominem mundo,
cujus multi salvarentur exemplo. Iterum dico, gaudete,
quod factus de medio appropiavit Deo, ut multo
plures ejus intercessione salventur. Habet ex hominibus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.