PL 183, col. 383
In annuntiatione B. V. Mariae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
1.
Ut inhabitet gloria in terra nostra, misericordia
et veritas obviaverunt sibi, justitia et pax osculatae
sunt. Gloria nostra haec est, ait Apostolus, testimonium
conscientiae nostrae [(II Cor. I, 12)]
. Non quidem
tale testimonium, quale ille superbus Pharisaeus
habebat, seducta et seductrice cogitatione testimonium
perhibens de seipso [(Luc. XVIII, 11, 12)] , et
testimonium ejus verum non erat; sed cum Spiritus
ipse testimonium perhibet spiritui nostro. Porro hoc
testimonium in tribus consistere credo. Necesse est 972
enim primo omnium credere, quod remissionem
peccatorum habere non possis, nisi per indulgentiam
Dei: deinde, quod nihil prorsus habere
queas operis boni, nisi et hoc dederit ipse: postremo,
quod aeternam vitam nullis potes operibus promereri,
nisi gratis tibi detur et illa. Quis enim
potest facere mundum de immundo conceptum semine,
nisi qui solus est mundus? [(Job. XIV, 4.)]
Utique quod factum est, non potest non fieri: ipso
tamen non imputante, erit quasi non fuerit. Quod
Propheta quoque considerans ait: Beatus vir cui
non imputavit Dominus peccatum [(Psal. XXXI, 2)]
. De
operibus vero bonis certum omnino est, quod nemo
haec habeat a seipso. Nam si stare non potuit humana
natura adhuc integra, quanto minus poterit
per seipsam resurgere jam corrupta? Certum est
ad suam originem universa, quantum in eis est,
tendere, et in eam semper esse partem procliviora.
Sic et nos, qui de nihilo creati sumus, constat quia
si nobisipsis relinquimur, in peccatum semper,
quod nihil est, declinamus.
2.
Jam vero de aeterna vita scimus, quia non sunt
condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam,
nec si unus omnes sustineat. Neque enim
talia sunt hominum merita, ut propterea vita aeterna
debeatur ex jure, aut Deus injuriam aliquam faceret,
nisi eam donaret. Nam ut taceam quod merita
omnia dona Dei sunt, et ita homo magis propter ipsa
Deo debitor est, quam Deus homini; quid sunt merita
omnia ad tantam gloriam? Denique quis melior
est propheta, cui Dominus ipse tam insigne testimonium
perhibet, dicens: Virum inveni secundum cor
meum? [(I Reg. XIII, 14; Act. XIII, 22.)]
Verumtamen
et ipse necesse habuit dicere Deo: Non intres in judicium
cum servo tuo, Domine [(Psal. CXLII, 2)]
. Nemo
itaque se seducat; quia si bene cogitare [ alias,
computare] voluerit, inveniet procul dubio, quod
nec cum decem millibus possit occurrere ei, qui cum
viginti millibus venit ad se [(Luc. XIV, 31)] .
3.
Verum haec quae nunc diximus non omnino
sufficiunt, sed magis initium quoddam et velut fundamentum