PL 183, col. 488

In transitu S. Malachiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

4.
Sine turbatione versabatur in turbis: sine
otio tempus, quod otio dederat, transigebat. Quomodo
otiosus, quando exercebatur in justificationibus
Domini? Nam etsi habebat tempus liberum a
necessitatibus plebium, non tamen a sanctis meditationibus
feriatum, non orandi studio, non ipso otio
contemplandi. Sermo illi in tempore otii aut serius,
aut nullus. Aspectus ejus aut officiosus, aut demissus,
et cohibitus intra se. Nempe (quod non mediocri
laudi inter sapientes ducitur) oculus ejus in capite ejus [(Eccle. II, 14)] ,
nusquam avolans, nisi cum virtuti
paruisset. Risus aut indicans charitatis, aut provocans:
rarus tamen et ipse. Equidem interdum
eductus, excussus nunquam: qui ita nuntiaret cordis
laetitiam, ut ori gratiam non minueret, sed augeret.

Tam modestus, ut levitatis non posset esse
suspectus: tantillus tamen, ut hilarem vultum ab
omni tristitiae naevo vel nubilo vindicare sufficeret.
O munus perfectum! o holocaustum pingue! o obsequium
gratum mente et manu! Quam bonus odor
Deo in orationibus otiosi! quam bonus hominibus
in sudoribus occupati!
5.
Pro hujusmodi ergo dilectus a Deo et hominibus,
non immerito hodie Malachias in consortium
angelorum recipitur, re adeptus, quod nomine dicebatur.
Et quidem ante angelus erat non minus puritate,
quam nomine; sed nunc felicius gloriosi in
eo interpretatio nominis adimpletur, quando pari
cum angelis gloria et felicitate laetatur. Congratulemur
itaque, fratres, congratulemur, ut dignum est,

patri nostro; quia et pium est, defunctum plangere
Malachiam; 1048 et pium magis, Malachiae congaudere
viventi. Nunquid non vivit? Et beate. Nimirum
visus est oculis insipientium mori, ille autem
est in pace. Denique jam concivis sanctorum et
domesticus Dei, psallit pariter, et agit gratias, dicens: Transivimus per ignem et uquam, et induxisti
nos in refrigerium
[(Psal. LXV, 12)]
. Transivit plane
viriliter, et feliciter pertransivit. Verus Hebraeus
pascha celebravit in spiritu, et nobis transiens
loquebatur: Desiderio desideravi hoc Pascha manducare
apud vos. Transivit per ignem et aquam,
quem nec tristia frangere, nec detinere mollia potuerunt.
Laetemur, quod angelus noster ascendit ad

cives suos, pro filiis captivitatis legatione fungens,
corda nobis concilians beatorum, vota illis intimans
miserorum. Laetemur, inquam, et exsultemus, quia
coelestis illa curia ex nobis habet, cui sit cura nostri,
qui suis nos protegat meritis, quos informavit
exemplis, miraculis confirmavit.
6.
Sanctus pontifex, qui in spiritu humilitatis
hostias pacificas coelis frequenter invexerat, hodie
per semetipsum introivit ad altare Dei, ipse hostia
et sacerdos. Migrante sacerdote, sacrificii ritus in
melius mutatus est; fons lacrymarum siccatus est,
holocaustum omne conditur in laetitia et exsultatione.
Benedictus Dominus Deus Malachiae, qui
tanti pontificis ministerio visitavit plebem suam, et
nunc assumpto eo in sanctam civitatem, tantae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.