PL 184, col. 1060

In festo S. Nicolai Myrensis (Nicolaus Claraevallensis), J. P. Migne · In antiphonam Salve Regina (Auctor incertus), J. P. Migne

in infernum; et fac sarcinam tuam, odium peccati.
8.
Quinta regio est paradisus supercoelestis; regio
beata et gloriosa, plena voluptatis et gratiae, suavitatis
et laetitiae, benignitatis et gloriae. Ibi requies
a labore, jucunditas de novitate, de aeternitate
securitas. Illic omnes vivunt, nullus moritur, omnes
exsultant in voce exsultationis. Intraverat David in
sanctuarium ejus, et mente excesserat Deo: nec tamen
aliquid aliud potuit asportare, nisi, quia gloriosa
dicta sunt de te, civitas Dei [(Psal. LXXXVI, 3)]
;
et illud, Beati qui habitant in domo tua, Domine; in
saecula saeculorum laudabunt te [(Psal. LXXXIII, 5)]
.
Nescio quid magnum promittitur, videre Deum, et
laudare. Laetatus sum et ego in his quae dicta sunt

mihi, in domum Domini ibimus [(Psal. CXXI, 1)] .
Jam stamus in atriis Jerusalem; jam de vestibulo
magnae civitatis gaudia somniamus [ al. seminamus].
Curre igitur et per regionem istam; et fac sarcinam
tuam, amorem Dei.
9.
Negotiamini ergo donec veniat homo ille nobilis,
qui abiit in longinquam regionem, accipere
regnum et reverti. Revertetur plane, et tunc cum
usuris exiget pecuniam quam tradidit nobis. Nihil
perdit, nihil obliviscitur, nihil impunitum relinquit.
10.
Supplicemus igitur confessori, ut Redemptori
nostro, amico suo, pro nobis hodie supplicare
dignetur, qui est Deus benedictus in saecula.
Amen.

acceperunt infirmi. Esto mihi turris fortitudinis a
facie inimici. Te nostra vox primum sonet, et ora
solvamus tibi. Dulce canticum ac nobilissimum melos,
quod in honorem sanctae Mariae quater in anno
Ordo noster devotissime concinit, ad aedificationem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.