PL 184, col. 1068
In antiphonam Salve Regina (Auctor incertus), J. P. Migne
5.
Eapropter et nos, o Regina misericordiae « ad
te clamamus exsules filii Evae. » Clamor est alius
oris, alius cordis. Clamor oris alta vociferatio: clamor
cordis valida et supplex ad Deum intentionis
directio. Deus intus, homo foris. Ad eos qui foris
sunt, clamor oris: ad Deum et qui cum eo intus
sunt, clamor cordis. Intus ubi? In spiritu. Qualiter,
inquis? Duobus modis. Quibus? Cognitione et amore,
revelatione ac devotione, acuto et calido. Modis his
Deus cor inhabitat, non solus tamen. Ubi enim fuerit
corpus, illuc congregabuntur et aquilae [(Matth.
XXIV, 28)] . Ad quid? Ut renovetur sicut aquilae juventus
cordis. Ibi et illa aquila grandis magnarum
alarum Sancta sanctorum innocentia, et aequitas
exaudit invocata, si clamoribus occultis assidue
fuerit excitata. Et nos adhuc filii Evae transgressores,
filii inobedientiae, filii matris antiquae, ad te
clamamus, Regina misericordiae. Revertere visitans
in nobis naturam tuam: revertere ostendendo eam,
quam in Christicolas habes charitatem tuam: revertere
per singularem in nos a Deo datam potestatem
tuam: revertere per eam, quae tibi specialiter infusa
est in plenitudine gratiae, praerogativam tuam, ut
intueamur te, non talem qualem desiderant Angeli
prospicere, dicentes, Tota pulchra es, amica mea,
et macula non est in te [(Cantic. IV, 7)]
; sed intueamur
te, largientem beneficia, conferentem remedia,
medentem contritis corde, ponentem fortitudinem
lugentibus Sion, dantem coronam pro cinere, oleum
pro luctu, pallium laudis pro spiritu moeroris. Nec
mediocris visio ista, piam te et deprecabilem experiri,
moerentiumque suspiria munere gratiae consolari.
Sonet haec vox tua in auribus nostris. Vox
haec tua dulcis, et haec facies tua decora. Nam in illo
decore te videre, quo induit te Dominus fortitudinem,
et praecinxit te, non est hujus temporis, nec
temporis vitae nostrae vitiorum fetore sordentis.
Stola immortalitatis te indutam videre, Domina, indigni
sumus: ostende nobis faciem miserationum
tuarum, et salvi erimus. Quod ipse nobis praestare
dignetur, cujus regnum et imperium sine fine permanet
in saecula saeculorum. Amen.
727 SERMO III.
In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae
Lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet,
Semper honos nomenque tuum laudesque manebunt,
Spes mea, Virgo pia, o Virgo sacra, Virgo Maria!
1.
Et non amplius? Amplius multum, et per
omnem modum. Nam in aeternum et ultra non deficiet
laus tua de ore hominum, etiam et Angelorum. Coeli enarrant gloriam Dei.
Et quae major in
omni gloria Dei, quam ineffabilis plenitudo coeli? Et
nos cum ipsa, id est cum Angelis et Archangelis,
cum Thronis et Dominationibus, cumque omni militia
coelestis exercitus, hymnum gloriae Sanctae sanctorum
canimus. Illi gloriam; nos hymnum gloriae.
Illi gloriam, quam praesentes vident, in jubilo cordis