PL 184, col. 1077
In antiphonam Salve Regina (Auctor incertus), J. P. Migne · Meditatio in Salve Regina (Auctor incertus), J. P. Migne
clypei, sed et omnis armatura fortium. Nihil est
enim virtutis quod ex te non resplendeat: et quidquid
singuli habuere sancti, tu sola possedisti. Lectulus
es Salomonis, de quo in Canticis: En lectulum
Ad salutandum Virginem primo debeo ejus magnitudinem
considerare. Nec enim circa suum Filium
amplius potuit elevari, quam ut Mater Dei vocaretur.
Admirans ergo magnificentiam Matris nostrae,
devote et reverenter dico: « Salve, Regina. »
Sub tuo tegmine, Domina, volo de caetero militare:
me totaliter dominationi tuae committo, ut plenarie
regas, nihil meae insipientiae dimittens de mei regimine.
Quidquid enim mihi 733 dimiseris, noveris
miserrime destruendum. Sed cum plenus sim miseria
a vertice usque ad pedum plantas, et putrefactus;
fetorem gravem et horrorem quomodo dignaberis
regere, tam nobilis creatura? Quia tu es « Regina
misericordiae » et qui sunt misericordiae subditi, nisi
miseri? Multum es sollicita de miseris; hos in tuos
filios adoptasti, hos regere Domina voluisti: et ideo
« Regina misericordiae » vocaris. Nos ergo miseri
tecum de caetero consolemur, tecum amodo, Domina,
habitemus, te mentis visceribus amplectamur,
quia tu es « vita. » Vita vere, quae mortem superbiae
humilis vicisti, et nobis vitam gratiae impetrasti. O
certe vita amabilis, vita desiderabilis, vita delectabilis!
o vita quae nutris tuos coelestibus alimentis!
Qui enim vult te habere, se affligat, delicias respuat,
delicata quaeque contemnat: et qui amplius mortificatus
fuerit, te amplius possidebit.
2.
« Dulcedo. » Vere dulcedo, quae amaritudinem
peccati, impetrando gratiam, expellis, quae nobis
gratiae dulcorem acquiris, quae ad suavitatem patriae
coelestis contemplantes introducis. O dulcis Domina,
cujus sola memoria affectum dulcorat, cujus magnitudinis
meditatio mentem elevat, cujus pulchritudo
oculum interiorem exhilarat, cujus amoenitatis immensitas
cor meditantis inebriat! O Domina, quae
rapis corda hominum dulcore, nonne cor meum,
Domina, rapuisti? Ubi, quaeso, posuisti illud, ut
ipsum valeam invenire? O raptrix cordium, quando
mihi restitues cor meum? Quare sic corda simplicium
rapis? Quare violentiam facis amicis? Nunquid
ipsum semper vis tenere? Cum illud postulo,
mihi arrides: et statim tua dulcedine consopitus
quiesco. Cum in me reversus iterum illud postulo,
me complexaris dulcissima, et statim inebrior tui
amore: tunc cor meum non discerno a tuo, nec
aliud scio petere, nisi tuum. Sed ex quo est cor
meum tuo dulcore sic inebriatum, guberna illud cum
tuo, et in sanguine Agni conserva, et in latere Filii
colloca. Tunc assequar quod intendo, et possidebo