PL 184, col. 1079

Meditatio in Salve Regina (Auctor incertus), J. P. Migne · Ad clerum in concilio Remensi congregatum (Auctor incertus), J. P. Migne

a corpore separata, quam a tua Domina exsul facta?
Heu mihi! cur sum in tam longum exsilium relegatus!
O Domina, dum hic sumus, exsules constituas
nos, ne hic tanquam in patria confidentes, te et
tuum Filium quaerere desistamus: sic tamen constituas
exsules in corpore, ut semper tecum simus cives
in mente. « Filii Evae. » Vere filii Evae; superbi,
praesumptuosi, ambitiosi, avari, gulosi et carnales,
inobedientes; et breviter, in omnibus ipsam Evam
sequentes, proni sumus ad malum, difficiles vero ad
bonum: et si contingat aliquem filium bonorum
operum generare, cum quodam cordis dolore et tristitia
parturimus. Sed malum cum laetitia perpetramus,
nec bonis sufficiunt mala nostra: sed sicut
ipsa Eva, ita et nos alios inclinamus ad malum; et

etiam sicut ipsa, ita et nos in defectibus excusamus,
aut saltem, si possumus, in alios retorquemus. Plus
enim placet nobis in multo sudore et labore vilia
acquirere, quam Dominam gloriae degustare, et ipsam
levissime, imo dulcissime possidere. Nisi enim nos,
Domina, adjuvisses, fortassis jam in inferni profundissima
venissemus.
5.
Nec est quod nos valeat excusare, qui non te,
sed Evam in omnibus imitamur, ac per hoc, « Ad te
suspiramus. » Suspiramus autem de tam bonae Matris
absentia, venire ad te, Domina, cupientes:
« suspiramus ad te, » videre Filium tuum affectantes.
Nimius ergo amor, quo erga te sumus inebriati
intrinsecus, cogit nos ad te, Domina, suspirare. Omnibus

es amabilis, omnibus affabilis, omnibus delectabilis;
sedes sapientiae, fluvius clementiae, radius
Deitatis: nec est qui se abscondat a calore tuo. Quis
ergo ad te, Domina, non suspirabit? Amore suspiramus,
etiam et dolore. Undique nos angustiae premunt.
Quomodo ergo ad te non suspiremus? solatium
miserorum, refugium expulsorum, liberatio
captivorum, Regina bellatorum, Domina universorum,
etiam inimicorum, nec est qui tuae voluntati
valeat obviare. Sic afflicti, sic miseri ad te suspiramus:
« Gementes et flentes in hac lacrymarum
valle. » Heu, Domina! non vides quod totaliter sumus
amaritudine pleni? Intus sumus gementes, exterius
flentes in loco lacrymoso jacentes: onerati
peccatis gemimus, aggravati molestiis flemus, abundantes

Grave est quod mihi injungitur, videlicet ut doceam
doctores, instruam patres: praesertim cum
scriptum sit, Interroga patres tuos, et annuntiabunt

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.