PL 184, col. 478

Scala claustralium (Auctor incertus (Guigo V prior Carthusiae)), J. P. Migne

novit adeo esse jucundam. Sed quid faciet? Habendi
desiderio aestuat, sed non invenit apud se quomodo
habere possit: et quanto plus inquirit, plus sitit.
Dum apponit meditationem, apponit et dolorem:
quia sitit dulcedinem quam in cordis munditia meditatio
esse monstrat, sed non praegustat. Non enim
est legentis atque meditantis hanc sentire dulcedinem,
nisi data fuerit desuper. Legere enim et meditari
tam bonis quam malis commune est. Et ipsi
philosophi gentium, in quo summa veri boni consisteret,
ductu rationis invenerunt: sed quia cum
Deum cognovissent, non sicut Deum glorificaverunt [(Rom. I, 21)] ,
et de suis viribus praesumentes dicebant, Linguam nostram magnificabimus, labia nostra
a nobis sunt: quis noster Dominus est?
[(Psal. XI, 5.)]

non meruerunt percipere quod potuerunt videre.
Evanuerunt in cogitationibus suis [(Rom. I, 21)] , et
omnis eorum sapientia devorata est [(Psal. CVI, 27)] ,
quam eis contulerat humanae studium disciplinae,
non spiritus sapientiae, qui solus dat veram sapientiam;
sapidam scilicet scientiam, quae animam, cui
inhaesit, inaestimabili sapore jucundat et reficit. Et
de illa dictum est: Sapientia non intrabit in malevolam
animam [(Sap. I, 4)]
. Haec autem a solo Deo
est. Officium enim baptizandi Dominus concessit
multis: potestatem vero et auctoritatem in Baptismo
remittendi peccata, sibi soli retinuit. Unde Joannes
antonomastice et discretive de eo dixit: Hic
est qui baptizat [(Joan. I, 33)]
. Sic de eo possumus
dicere: Hic est qui sapientiae saporem dat, et sapidam

animam facit. Sermo siquidem datur multis,
sed sapientia paucis; quam distribuit Dominus cui
vult, et quomodo vult.
CAPUT IV. Officium orationis.
5.
Videns autem anima quod ad desideratam cognitionis
et experientiae dulcedinem per se non
possit attingere, et quanto magis ad cor altum accedit,
tanto magis exaltatur Deus [(Psal. LXIII, 7, 8)] ;
humiliat se, et confugit ad orationem, dicens: Domine,
qui non videris nisi a mundis cordibus, investigavi
legendo, meditando quaesivi quomodo
haberi possit vera cordis munditia: ut ea mediante,
vel ex modica parte possem te cognoscere. Quaerebam
vultum tuum, Domine, vultum tuum requirebam
[(Psal. XXVI, 8)] .
Diu meditatus sum in corde
meo, et in meditatione mea exarsit ignis, ac desiderium
amplius cognoscendi te [(Psal. XXXVIII, 4)] .
Dum panem sacrae Scripturae mihi frangis, in fractione
panis magna cognitio est [(Luc. XXIV, 30, 31)] :
et quanto plus te cognosco, plus te cognoscere desidero,
non jam in cortice litterae, sed in sensu experientiae.
Nec hoc peto, Domine, propter merita
mea, sed pro tua misericordia. Fateor enim quia
indigna et peccatrix sum: sed et catelli edunt de
micis quae cadunt de mensa dominorum suorum [(Matth. XV, 27)] .
Da mihi, Domine, arrham haereditatis
futurae, saltem guttam coelestis pluviae, qua
refrigerem sitim meam; quia amore ardeo.
CAPUT V. Officium contemplationis.
6.
His et hujusmodi ignitis eloquiis suum inflammat

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.