PL 184, col. 487

Meditationes de humana conditione (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)),

creatorem; adoro redemptorem, exspecto salvatorem.
Credo videre in omnibus creaturis, habere in
me ipso; et, quod his omnibus ineffabiliter jucundius
atque beatius est, cognoscere in se ipso. Patrem
namque et Filium cum sancto Spiritu cognoscere,
vita est aeterna, beatitudo perfecta, summa voluptas.
Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis
ascendit, quanta claritas, quanta suavitas, et
quanta jucunditas maneat nos in illa visione, quando
Deum facie ad faciem videbimus; qui est lux illuminatorum,
requies exercitatorum, patria redeuntium,
vita viventium, corona vincentium. Ita in
mente mea quamdam imaginem illius summae Trinitatis
invenio: ad quam summam Trinitatem recolendam,
inspiciendam, et diligendam, ut ejus recorder,

ea delecter, et eam complectar et contempler,
totum id quod vivo, debeo referre. Mens imago Dei
est, in qua sunt haec tria: id est memoria, intelligentia
et voluntas. Memoriae attribuimus omne
quod scimus, etiamsi non inde cogitemus. Intelligentiae
tribuimus omne quod verum cogitando invenimus,
quod etiam memoriae commendamus: voluntati,
omne quod cognitum et intellectum, bonum
et verum esse expetimus. Per memoriam Patri similes
sumus, per intelligentiam Filio, per voluntatem
Spiritui sancto. Nihil in nobis tam simile Spiritui
sancto est, quam voluntas vel amor sive dilectio,
quae excellentior voluntas est. Dilectio namque
donum Dei est, ita quod nullum hoc dono Dei est
excellentius. Dilectio namque quae ex Deo est, et

Deus est, proprie Spiritus sanctus dicitur, per quam
charitas Dei diffusa est in cordibus nostris [(Rom. V,
5)] , per quam tota Trinitas in nobis habitat.
321 CAPUT II. De miseria hominis, horrore mortis, et districtione supremi Judicis.
4.
Secundum exteriorem hominem de parentibus
illis venio, qui me ante fecerunt damnatum, quam
natum. Peccatores peccatorem in peccato suo genuerunt,
et de peccato nutriverunt. Miseri miserum
in hanc lucis miseriam induxerunt. Nil ex eis habeo,
nisi miseriam et peccatum, et corruptibile hoc corpus
quod gesto. Ad illos vero festino, qui morte
corporis hinc exierunt. Cum eorum sepulcra respicio,

non invenio in eis nisi cinerem et vermem, fetorem
et horrorem. Quod ego sum, ipsi fuerunt; et
quod ipsi sunt, ego ero. Quid sum ego? Homo de
humore liquido. Fui enim in momento conceptionis
de humano semine conceptus; deinde spuma illa
coagulata modicum crescendo caro facta est. Postea
plorans et ejulans traditus sum hujus mundi exsilio;
et ecce jam morior plenus iniquitatibus et abominationibus.
Jam jam praesentabor ante districtum Judicem,
de operibus meis rationem redditurus. Vae
mihi misero, cum venerit dies illa judicii, et aperti
fuerint libri in quibus omnes mei actus et cogitationes
Domino praesentandae recitabuntur! Tunc demisso
capite prae confusione malae conscientiae, in
judicio coram Domino stabo trepidus et anxius, utpote

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.