PL 184, col. 491
Meditationes de humana conditione (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)),
funde et tu tuum quotidiana corporis afflictione:
quem si semel ponere pro Christo non potes, saltem
mitiori quodam, sed longiori martyrio pone. Noli
attendere quid caro velit, sed quid spiritus poscit.
Tunc enim gloriosus erit, cum ad Deum suum redierit,
ita tamen si de corpore nullum peccatum secum
tulerit, et deterserit omne sordidum. Si vero
dicis, Durus est hic sermo; non possum mundum
spernere, et carnem meam odio habere: dic mihi,
ubi sunt amatores mundi, qui ante pauca tempora
nobiscum erant? Nihil ex eis remansit, nisi cineres
et vermes. Attende diligenter quid sunt, vel quid
fuerunt. Homines fuerunt sicut tu: comederunt, biberunt,
riserunt, duxerunt in bonis dies suos; et in
puncto ad inferna descenderunt [(Job. XXI, 13)] . Hic
caro eorum vermibus, et illic anima ignibus deputatur,
donec rursus infelici collegio colligati, sempiternis
involvantur incendiis, qui socii fuerunt in vitiis.
Una namque poena implicat, quos unus amor
in crimine ligat. Quid profuit illis inanis gloria, brevis
laetitia, mundi potentia, carnis voluptas, falsae
divitiae, magna familia, et mala concupiscentia? Ubi
risus, ubi jocus ubi jactantia, ubi arrogantia? De
tanta laetitia, quanta tristitia! post tantillam voluptatem,
quam gravis miseria! De illa exsultatione
ceciderunt in magnam miseriam, in grandem ruinam
et in magna tormenta.
10.
Quidquid illis accidit, tibi accidere potest,
quia homo es: homo de humo, limus de limo. De
terra es, et de terra vivis, et in terram reverteris,
quando venerit dies illa ultima, quae subito veniet;
et forsitan hodie erit. Certum est quia morieris; sed
incertum quando, aut quomodo, vel ubi Quoniam
mors ubique te exspectat, tu quoque, si sapiens
fueris, ubique eam exspectabis. Si carnem sequeris,
punieris in carne; si in carne delectaris, cruciaberis
in carne. Si curiosas vestes requiris, pro ornatu
vestium subter te sternetur tinea, et operimentum
tuum erunt vermes [(Isai. XIV, 11)] . Justitia enim
Dei aliud judicare non potest, nisi quod merentur
opera nostra. Qui enim plus diligit mundum quam
Deum, saeculum quam claustrum, gulam quam abstinentiam,
luxuriam quam castitatem, sequitur
diabolum, et ibit cum eo in supplicium 324 aeternum.
Quis, putas, tunc moeror erit, quis luctus,
quae tristitia, cum separabuntur impii a consortio
sanctorum, et a visione Dei: et traditi in potestatem
daemonum, ibunt cum ipsis in ignem aeternum, ibique
semper erunt sine fine in luctu et gemitu! Procul
quippe a beata paradisi patria exsulantes, cruciabuntur
in gehenna perpetua, nunquam lucem visuri,
nunquam refrigerium adepturi; sed per millia
millium annorum in inferno cruciandi; nec inde
unquam liberandi, ubi nec qui torquet, aliquando
fatigatur; nec qui torquetur, aliquando moritur.
Sic enim ignis ibi consumit, ut semper reservet;
sic tormenta aguntur, ut semper renoventur. Juxta
vero qualitatem culpae poenam sustinebit unusquisque
gehennae, et similis culpae rei suis similibus