PL 184, col. 512
De interiori domo (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)), J. P. Migne
pietate et misericordia: sic nullum debet esse momentum,
in quo eum praesentem non habeamus in
memoria.
CAPUT IV. De tertia columna, quae est cor mundum.
8.
Sequitur ut eum, a quo tanta beneficia accepimus,
toto corde diligamus: hoc est, tota cogitatione,
tota affectione, sine defectione. Sit cor rectum,
ut ei per omnia placeat Deus. Sit rectum rectitudine
intentionis, exclusione perversae cogitationis,
assiduitate contemplationis. Sit paratum
sequi voluntatem Dei, in quamcunque partem inclinari
eam cognoverit. Sit sursum, ad sola coelestia
et divina contemplanda et desideranda. Sit
purum, ut nihil morari intra se patiatur mali: nec
modicum quidem offendiculum tolerabile reputet,
aut in conscientia sua, aut in aliena. Sit dulce dulci
responsione, suavi admonitione, benigna reprehensione,
moderata correctione. Sit mundum, ut totius
immunditiae spurcitias respuens, cogitationum sicut
actionum peccata deploret. Defleat pro sua miseria
et aliena: lugeat non solum sua delicta, sed etiam
aliena: compungatur pro malis quae commisit, et
bonis quae neglexit.
CAPUT V. De animo libero, quarta columna.
9.
Animus vero sit liber a mundi sollicitudinibus,
a carnis voluptatibus, a pravis cogitationibus: ut
possit, cum voluerit, aut sibi intendere, aut utilitati
fratrum ministrare, aut in contemplatione coelestium
requiescere. Sit firmus, ut nulla repentina
perturbatione concutiatur; 339 non capiatur illecebris,
non frangatur molestiis. Nulla ira, nulla
impatientia pacem quietemque animi turbare possit:
quoniam Christus pax est, et in pace requiescit
pacis amator; et in perturbato animo habitare non
potest. Sit consummatus in Dei dilectione. Hoc enim
est diligere Deum, illi occupare animum, concipere
fruendae visionis ejus affectum, habere peccati
odium, mundi contemptum: diligere proximum,
quem ipse censuit diligendum.
CAPUT VI. De recto spiritu, columna quinta.
10.
Spiritus autem sit rectus, ab omnibus terrenis
et praesentibus prorsus aversus, et Deo inseparabiliter
junctus et unitus. Pia devotione ascendat,
et visitet supernas sedes, et multas quae in domo Patris
sunt mansiones, humiliter se prosternens ante
thronum Dei et Agni. Currat per plateas supernae
Sion: audiat illud melos Angelorum, et cum reverentia
supplicet cunctis ordinibus beatorum spirituum;
singulis per se, et simul omnibus se commendans.
Tantam vero gratiam non meretur accipere
animus, qui in sui cognitione diu exercitatus et
plene eruditus non est. Frustra enim cordis oculum
erigit ad videndum Deum, qui nondum idoneus est
ad videndum seipsum. Prius enim necesse est ut
cognoscas invisibilia spiritus tui, quam possis esse
idoneus ad cognoscenda invisibilia Dei. Et si non