PL 184, col. 514

De interiori domo (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)), J. P. Migne

ulla laboris difficultate possis ibi assiduus esse;
quinimo poena tibi potius sit, alibi, quam ibi moram
aliquam facere.
CAPUT VII. De mente devota, columna sexta.
13.
Si ergo persenseris desideria tua circa exteriores
delectationes affici, et cogitationes tuas jugiter
in eis occupari; cum magna sollicitudine compelle
eas, nec permittas ad cor tuum intrare: sed
redi ad cor tuum, et ibi intrare et habitare omni
modo stude. Mens enim quae se ad sui considerationem
non sublevat, sed adhuc per varia desideria
spargitur, et variis cogitationibus huc illucque distenditur,
non potest seipsam in unum colligere,
quia nondum novit ad seipsam intrare, sed adhuc

in imo est cogitatione et conversatione. Ideoque
non potest ad ea quae supra ipsam sunt, penna contemplationis
evolare. Discat ergo dispersiones cordis
congregare: assuescat in internis suis immorari,
studeat evagationes mentis restringere, et exteriora
omnia oblivisci. Discat sola bona interiora
amare, et illa frequentius cogitare, qui ad coelestium
contemplationem anhelat, qui in divinorum
notitiam suspirat. Cumque se diligenter attenderit,
et diutius quaesierit, cum tandem invenerit qualis
sit, restat ut revelatione divina cognoscat qualis
esse debeat, quale mentis aedificium Deo praeparare,
et quibus obsequiis eum placare oporteat.
14.
Qui ita evagationes mentis in unum colligit,
et omnes cordis motus in uno aeternitatis desiderio

figit, profecto jam ad cor suum rediit, et jam ibi
libenter moratur, ac mirabiliter delectatur. Et cum
seipsum prae gaudio jam capere non possit, supra
seipsum ducitur, et per excessum mentis ad summa
elevatur; atque ita per seipsum supra semetipsum,
per cognitionem sui ad cognitionem Dei
ascendit, ut discat solum Deum amare, et ipsum
indesinenter cogitare, et in eo delectabiliter requiescere.
Cum sic amor Christi totum absorbuerit affectum
hominis, ut negligens et immemor sui, non
nisi Jesum Christum, et ea quae sunt Jesu Christi
sentiat, tunc demum, ut arbitror, perfecta est in eo
charitas. Huic itaque qui sic affectus est, non est onerosa
paupertas: iste non sentit injurias: ridet opprobria,

contemnit damna, mortem lucrum reputat: imo
nec mori se putat, cum magis de morte ad vitam
transire se sciat. Quem sic amor Dei intrinsecus ligatum
tenet, nec ad modicum quidem exire exterius
valet; sed interius in ejus desiderio flagrat,
tanto amplius, quanto familiarius, et eo vehementius,
quo frequentius. Qui sic in amore Dei jugiter
delectatur, frequenter mentis excessus patitur: ab
omnibus praesentibus et terrenis raptus, coram Deo
praesentatur; et dum pulchritudinem ejus considerat,
magnitudine pulchritudinis ejus attonitus, totus
in ejus admiratione suspenditur. Miratur Regis gloriam,
regni magnificentiam, supernae civitatis nobilitatem,
et civium felicitatem; contemplatur etiam
gloriae decorem, Dei bonitatem, internae suavitatis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.