PL 184, col. 516

De interiori domo (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)), J. P. Migne

dissimulat; et cum corripit, non insultat.
Tranquilla est, quia omnibus est dulcis, et nulli
gravis: utens amico ad gratiam, inimico ad patientiam,
cunctis ad benevolentiam, et quibus potest ad
beneficentiam. Talibus enim domus animae aedificatur.
Quod si forte, ut fieri solet, fur advenerit, qui
non venit, nisi ut furetur, et mactet et perdat: si,
inquam, fur venerit, id est vel cordis elatio intrinsecus
oriens, vel appetitus humanae laudis extrinsecus
adveniens, seu aliqua quaelibet pestis, quae
domum istam machinetur perfodere; tunc rationis
ira, quasi canis, thesaurum custodiens, evigilet, latret,
mordeat et jugulet: irruens in hostes, nemini
parcat, nullum intrare permittat; sed clamitet, et
excitet intus habitantes ad arma capessenda. Undecunque

vitium, sive clam, sive palam nocere tentaverit,
procul illud arceat, ut sit secura conscientia.
Secura est quando accusationem non patitur, vel
pro tempore boni, vel pro praesumptione mali.
Munda est et bene sibi conscia, cum nec de praeterito
juste accusatur, nec de praesenti injuste delectatur.
Pura est, cui Deus nec sua peccata imputat,
quia non fecit: nec aliena, quia non approbavit:
nec negligentiam, quia non tacuit: nec superbiam,
quia in humilitate permansit.
CAPUT X. De cura conscientiae praeferenda scientiae.
17.
Multi quaerunt scientiam; pauci vero conscientiam.
Si vero tanto studio et sollicitudine quaereretur
conscientia, quanto quaeritur saecularis et

vana scientia, et citius apprehenderetur, et utilius
retineretur. Cogitare namque de conscientia, sensus
est consummatus; et qui custodit illam, semper erit
securus. Salva reverentia sapientiae, utilius est currere
ad conscientiam, quam ad sapientiam; nisi sapientia
illa sit quae aedificet conscientiam. Tunc
enim se intelligit anima, cum illustratur conscientia; 342
tunc impletur cor bona conscientia, cum
in se Deum, et in Deo mutua revolutione seipsam
receperit imago creata. Creatrix imago in imagine
creata, nihil aliud est nisi sapientia in anima, nisi
gloria in conscientia, nisi sanctificatio in arca. O
quam ineffabilis est pietas Dei, quae tantam majestatem
inclinat ad tantam humilitatem! Qui creavit

nos, creatur in nobis: et quasi parum esset nos
Deum patrem habere, vult etiam nos fieri sibi fratrem
et matrem. Quicunque, inquit, fecerit voluntatem
Patris mei qui in coelis est, ipse meus frater et
mater est [(Matth. XII, 50)]
. Frater, obediendo; mater,
generando: frater, per haereditatis participationem;
mater, per aliorum instructionem. O fidelis
anima, expande sinus, dilata affectus; ne angustieris
in visceribus tuis concipere, quem totus orbis
non potuit comprehendere, donec Virgo beata
illum fide concepit. Fide namque Christus concipitur,
verbi praedicatione nascitur, devotione nutritur,
amore tenetur. Sit ergo conscientia pura, ut
Deum conducat ad hospitium nostrum: sit sollicita
circa fidele obsequium, ne tanta majestas recuset

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.