PL 184, col. 519
De interiori domo (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)), J. P. Migne
cum viderit tam spatiosis saltibus transilientem
suam potentiam, potentiam Creatoris sui, subsistat
et dimittat alas suas, retinens se, et habenis deificae
comparationis se ad se colligens et cohibens, non
transgrediatur terminos suos. Sic enim sancta animalia
in visione Ezechielis, cum fieret vox super
firmamentum, quod imminebat capiti eorum, stabant
et submittebant alas suas [(Ezech. I, 25)]
. Quod plane
sancti faciunt, cum perlustratis operibus et mirabilibus
Dei super intelligibilibus absconditis mysteriis,
nihil se scire deprehendunt, sed momento staterae
omnia opera sua appendunt. Tunc se non a se
moveri cor intelligit; quia per se immobile permaneret,
nisi qui omnia movet, illud quoque inter omnia
moveret. Mutuatum igitur a Deo cognoscens
motum suum, jam non usurpet ut proprium, sed ut
commodatum. Ad voluntatem namque commodantis,
commodatarius uti debet commodato: alioquin
furtum facit in re commodata.
344
CAPUT XIV. De admonitionibus divinis, quibus subinde movetur cor hominis ad caute utendum creaturis, et rectum sui ipsius regimen.
22.
Cum igitur te moverit Deus, vel moveri voluerit,
o cor humanum, movearis: aliter non movearis;
quia non esset moveri, sed commoveri. Sed
quando te movet Deus? Cum admonet. Admonet
autem sic: Vane occuparis, o cor sapiens et omni
praerogativa excellens, in his quae vanitates vanitatum
sunt. Non te decet his subesse, sed praeesse. Te
indigent ista, ut melius et commodius subsistant:
tu his neque ad beatitudinem indiges, neque ad immortalitatem.
Viaticum quidem jumento tuo praeparant
in via, sed si ad mensuram sumantur, non
ad superfluitatem. Ex superfluitate enim ciborum
quandoque infunduntur jumenta, et in ventris nimiam
effluxionem resolvuntur, ita ut ex refectione
deficiant. Sic corpus tuum, o princeps et domine
corporis, si regulas necessitatis excesserit, et ad
barathrum concupiscentiae os aperuerit, lacum perditionis
sibi effodit in hospitio reparationis, et de
remedio comparat exitium, de vehiculo naufragium.
Quid proinde? Superfluum tollit necessarium. Aufer
superflua, et nulli deerunt necessaria; quia de superfluenti
copia aliorum nascitur valde aegra aliorum
inopia.
23.
Tuum est male acta corrigere: tuum est in
ordine, et officio familiam membrorum corporis, et
animae motuum disponere: tuum, singulorum negotia
secundum competentiam assignare. Non sit
in regno corporis tui, qui leges et jura institutorum
tuorum impune praevaricetur; non oculus, non manus,
non pes, non auris, non guttur. Quid enim de
ignobilioribus et plebeiis membris dicam? Si vel
attrectare rebellionem praesumpserint, lapidibus
obruantur, jaculis increpationum confodiantur, et
noverint regem Salomonem sedere super mulam
regis, id est rationem super sensualitatem corporis.
Quid si pudibunda illa, quae velato semper nomine