PL 184, col. 526

De interiori domo (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)), J. P. Migne

quae ago, ad deterius propinquo; quia dum menti
laetitiam pariunt, et quamdam securitatem gignunt,
mens mea secura redditur, et in torpore laxatur.
Saepe etiam me ipsum et opera quae feceram laudavi,
et ab aliis laudari 349 volui. Plerumque laus
humana, quam non quaerebam, mihi oblata placuit:
et cum ex ea incaute extollerer, subito multa quae feceram
ad memoriam venerunt, ut amplius in elatione
attollerer. Quae subtiliter replicans, atque in
unum cuncta coacervans, coepi magis magisque deceptus
intumescere. Dumque in mei admiratione
occupatus defigerer, mihi dans gloriam, et non Deo
a quo omnia acceperam, omnium fructum amisi:
atque ita didici quoniam qui me laudabant, adversum
me jurabant. Quanto enim quisque in semetipso

gloriatur, tanto a Dei amore disjungitur.
35.
Ita, Deus meus, inferno appropinquavit vita
mea. Si me liberabis, habebo unde tibi gratias
agam: si inde non liberabis, non habeo unde te reprehendam,
quoniam justus es. Heu mihi! qualis
vixi! quanta mala feci, et dixi! Pudet qui sic vixerim,
et quod natus fuerim. Mallem non esse, quam
talis esse. Bonus eram, et malum me feci: utique
qui sponte me feci miserum, justum est semper
esse miserum. Conscientia mea meretur damnationem;
poenitentia mea non sufficit ad satisfactionem:
sed certum est quoniam misericordia tua delet omnem
offensionem. Dele ergo, pie Domine, iniquitatem
meam multitudine miserationum tuarum. Ego
vero qui usque ad hanc diem sine causa vixi, amodo

sine causa vivere nolo.
36.
Sed heu miser! haec tam saepe sic confessus:
surgens, cadens sum defessus: repeccando toties,
confitendo toties. Multoties promisi me emendare;
et nunquam tenui, sed semper ad peccatum redii;
et prioribus sceleribus nova et deteriora conjunxi.
Nunquam, ut debui, mores meos in melius mutavi;
nec a malefactis recessi. Plurimos etiam, me perdens,
peccare feci, et multis causa mali exstiti: et
exemplis vitae meae nonnulli subversi sunt. Ecce peccata
mea, misericordissime Deus, non abscondo, sed
ostendo; accuso me, non excuso; quoniam iniquitatem
meam cognosco. Nec idcirco justus sum: quoniam
si alter ita me accusaret, sicut ego me ipsum

accuso, patienter sustinere non possem. Desperare
utique potuissem propter nimia peccata et vitia, culpas,
et infinitas negligentias meas, quae egi, et quotidie
indesinenter ago corde, ore, opere, et omnibus
modis, quibus humana fragilitas peccare potest;
nisi Verbum tuum, Deus, caro fieret, et habitaret in
nobis. Sed desperare jam non audeo, quoniam subditus
ille tibi usque ad mortem, mortem autem crucis,
tulit chirographum peccatorum nostrorum; et
affigens illud cruci, peccatum crucifixit et mortem.
Gratias tibi ago, Domine Deus meus, quoniam visitasti
me, et ostendisti mihi peccata mea. Nunc primum
te inspirante didici ad cor meum redire, et me
ipsum cognoscere. Advocabo ergo aliquem de amicis
tuis, et ei omnia delicta mea exponam, sicut mihi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.