PL 184, col. 575

De ordine vitae (Auctor incertus), J. P. Migne

Fortitudo autem est animi magnitudo, contemptus
honorum vel divitiarum. Haec adversis aut patienter
cedit, aut resistit fortiter. Nullis illecebris
edomatur, malis et adversis non frangitur, non elevatur
secundis; invicta ad labores, fortis ad pericula:
pecuniam negligit, avaritiam fugit, contra
universa pericula animum praeparat, molestiis nullis
cedit, gloriae cavet appetitum. Sed inter has
temperantia semper ampiectenda est. Est enim modus
vitae in omni verbo vel opere. Haec autem sobrietatis
et verecundiae comes est, quae alio nomine
vocatur modestia. Humilitatis regulam custodit,
tranquillitatem animi servat, continentiam et castitatem
diligit, fovet decus et honestatem, restringit
ratione appetitum: iram contemnit, nec rependit

contumeliam.
23.
His tu plagis coeli includere, homo Dei. His tu
armis, bellator Christi, accingere, protegere, et ornare.
Iste currus igneus te fortem militem gestabit
consummato cursu ad coeli palatium, ut assistas
Regi tuo, cui certasti bonum certamen, fidem servasti.
Bene rege hanc quadrigam virtutum, et sede
in ea firmus, ut isto vehiculo vehi altius, et introduci
valeas ad tricameratam domum in summo
montis vertice collocatam. Hanc enim dico firmam
fidem, spem inconcussam, perfectam charitatem,
quae omnem servilem foras mittit timorem, ubi via
mandatorum Dei dilatato corde curritur. Hinc anima
justi sedes sapientiae facta, plano moderatoque
incessu portat Deum sessorem suum. Huic autem

vivere Christus est, et mori lucrum. Vir discretus
et contemplator transit quotidie, visionemque mirabilem
cernit; trahitur a Deo, et ardenti desiderio
currit post eum. Si autem istum montem excelsum,
hancque pulchram domum inhabitaveris;
poteris et tu saepissime intueri terram illam promissionis,
terram lacte et melle manantem, ubi verus
Israel moratur, et veritatis pabulo in aeternum
pascitur.
24.
Sed dicis tu mihi: Quare fidem in primo loco
non posuisti, quae est in christiana anima fundamentum
omnium virtutum? Facerem utique, nisi
fides cresceret. Nisi autem fides cresceret, Apostoli
Domino minime dixissent: Adauge in nobis fidem [(Luc. XVII, 5)]
.
Continua enim operatione virtutum,

assidua meditatione Scripturarum sanctarum fides
eruditur, et erudiendo illuminatur, et illuminando
augetur, et augendo perficitur, et perficiendo stabilitur;
ita ut nullo turbine haereseos vel persecutionum
a statu suae rectitudinis moveatur. Igitur priusquam
homo per fidem cognoscat Creatorem suum,
ignorantia mater omnium vitiorum ejus possidet
animam. Ergo ignorantia nox est: fides vero dies.
Sicut dies crescit per horas; sic fides augetur per
illuminationem divinae gratiae, et per documenta
matris Ecclesiae. Primum itaque sincera radix sanctae
fidei in terra humani cordis plantatur: cui inseritur
ramusculus ille sanctae arboris, id est, timor
Domini, qui dicitur initium sapientiae [(Psal. CX, 10)] .

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.