PL 184, col. 578

De ordine vitae (Auctor incertus), J. P. Migne

pericula in ipsa, qua incedis, eremo. Ibi certe igniti
sunt serpentes, qui percutiunt et interimunt murmuratores.
Ibi lepra, quae inficit et deturpat detractores
et susurrones. Ibi saevus gladius, qui devorat fabricatores
idoli et cultores; illos videlicet monachos,
qui sectantur avaritiam, quae idolorum est servitus [(Coloss. III, 5)] .
Hanc dicit Apostolus radicem omnium
malorum [(I Tim. VI, 10)] . Scito tamen quia
non nisi tepidissimos monachos hoc impugnat vitium.
Tu cave ne praeter victum et vestitum aliud
aliquid habeas, aut velis habere. Detestare superbiam:
fuge contentionem. Rectores monasterii dilige
ut parentes; time ut dominos: crede esse salutare
quod injungunt.
28.
Sed haec custodire non poteris, nisi prius te

stultum facias ut sis sapiens: nihil scilicet discernens,
nihil dijudicans ex his quae tibi fuerint imperata:
sed cum omni simplicitate ac fide semper obedientiam
exhibens; illud tantummodo sanctum, illud
utile, illud sapiens judicans, quod tibi vel lex
Dei, vel senioris examen indixerit. Terreat te illorum
exemplum, qui adversus Moysen rebellaverunt:
quorum alios coelestis flamma combussit, alios autem
infernus viventes suscepit [(Num. XVI, 31 35)] .
Deficiet mihi tempus, si velim omnia per ordinem
pandere.
29.
Illud tibi inculcandum video, quia dum vivimus,
inter laqueos currimus. Nusquam tuta pax,
proh dolor! nusquam tuta quies; ubique bella, undique

hostes. Pharao enim cum suis Aegyptiis retinet
exeuntem: clades autem plurimae in medio itinere,
quae impediunt nimis euntem: in extrema
vero parte ante te hostes diri et fortes, qui resistere
cupiunt, ne terram promissionis pessis intrare, id
est Amalech, Seon, Og, Moab, filii Ammon, et latrunculi
montis Seir. Si autem forte his superatis,
per multos labores optimam ingressus fueris terram,
videbis quod in ipsa etiam non valebis esse
securus. Enimvero remanent Allophyli, et aliae in
tuo circuitu reservantur gentes, in quibus te Deus
experiatur, utrum diligas eum, utque semper manum
ejus respicias, ne forte cum comederis et saturatus
fueris, obliviscaris eum.
CAPUT X. Vitia capitalia cum suis speciebus explicantur.
30.
Igitur per septem gentes, quae ex illa terra
expulsae sunt, intellige septem capitalia vitia, quorum
duo carnalia sunt, scilicet gastrimargia et fornicatio,
reliqua spiritualia, quae in membris suis
taliter distinguuntur. Gulae concupiscentia in quinque
modos dividitur. Primo, si ante tempus cibos
quis appetat. Secundo, si lautiores escas quaerat.
Tertio, si diligentius quosque communes cibos quis
procuret. Quarto, si viles escas nimium quis 387
sumat. Quinto, si quisque ex desiderio quodcunque
sumat. Fornicatio, trimodo genere. Primum, dum
per voluptatis luxuriam commixtio expletur. Alterum,
dum sola attrectatione luxus carnis per immunditiam
provocatur. Tertium, dum intentione

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.