PL 184, col. 580
De ordine vitae (Auctor incertus), J. P. Migne
mandatorum extolluntur in elationem virtutum.
Tertia eos, qui per contumaciam mentis
subdi dedignantur majorum imperiis. Quidam autem
pro carnalibus, quidam pro spiritualibus superbiunt,
et est una superbia sub diverso colore.
32.
Cenodoxiae alterum caput, multiforme prodigium,
et multiplex malum, diras voces et rugitus
terribiles ex turgidis faucibus quadripartito modo
altius afflat. Nam sunt qui habent dona, et donantem
ignorant. Et sunt qui se dicunt pro suis praecedentibus
meritis dona accepisse, non pro gratia
largientis. Item quidam sunt qui quod non habent,
habere se per tumorem existimant. Sunt et alii qui
contemnendo caeteros, putant se habere aliquid singulariter.
Sed ista elatio caeteris perniciosior est,
de singularitate jactantiae veniens. Haec autem dira
lues, quamvis se ad alta erigat, et impleat clamoribus
aures; non tamen ei juxta quam habet 388
extollentiam est vis et potentia. Ipsa quoque invidia
duplices evomit flammas. Hoc namque caput tertium,
modo illum urit qui meliori invidet in id quod
ipse non est; modo illum afficit, qui quemlibet consimilem
dolet sibi esse aequalem. Ut haec tria discernere
valeas, ista do tibi indicia. Superbia enim
rubet, cenodoxia albet, invidia pallet. Furor igneus
in superbis ex indignatione, candor in hypocritis ex
simulatione, pallor in invidis ex nimio dolore. His
ita digestis, rectius septem criminalia vitia denotantur
quam dinumerantur, ut mihi videtur: quia
sicut princeps septem vitiorum diabolus nos eorum
subdit potestatibus; ita Christus Deus noster, Spiritu
septiformis gratiae plenus, a dominatu ipsorum
eruit, et sibi subditos facit.
33.
Sed scire te oportet, quia ista vitia diversos
ortus et dissimiles deficientias habent. Gula enim et
fornicatio, quia nonnisi per corpus expleri possunt,
carnalia sunt: et ideo corporali indigent afflictione,
simulque remotioribus locis, ut velocius curari
queant. Avaritia et ira, licet non sint unius naturae:
nam prior extra naturam est, sequens autem originalis
videtur, quia homo irascibile animal est: simili
tamen oriuntur modo; siquidem commotionis
causas intrinsecus concipiunt. Tristitia et acedia
nulla extrinsecus accedente provocatione generari
solent. Superbia, cenodoxia, atque invidia, sine corporali
ministerio consummantur. Ad haec curanda
quae spiritualia dicuntur, multum prosunt humana
consortia, maxime si inter bonos prudentesque viros
vivas, qui illa semper redarguant
CAPUT XI. Non iisdem omnes, sed alios aliis vitiis gravius impugnari.
34.
Sed inter haec sciendum est, quod in quibusdam
ventris ingluvies, in quibusdam fornicatio principalem
obtinet locum. In aliis superbia, in aliis cenodoxia
arcem tenet. In quibusdam ira, in quibusdam
avaritia, seu tristitia, aut aliquid corum sibi
tyrannidem vindicat. Et ideo oportet unumquemque
nostrum secundum qualitatem belli, quo principaliter