PL 184, col. 853

De Jesu puero duodenni (Aelredus Rievallensis), J. P. Migne

viri, seorsim mulieres incederent, ne forte aliquid
coinquinationis subreperet, praescrihente lege divina
ut mundi tantum sacris solemniis interessent. Unde
credibile est, puerum Jesum illo tempore 579
nunc patri et viris adhaerentibus ei; nunc Matri et
mulieribus comitantibus eam, suae praesentiae dulcedinem
indulsisse. Cogitemus ergo quanta eorum
fuerit felicitas, quibus datum est tot diebus videre
faciem ejus, et mellifluos audire sermones; considerare
in homine et puero signa quaedam coelestis
radiare virtutis, et inter confabulationes mutuas
mysterium sapientiae salutaris inserere. Stupent senes,
admirantur juvenes, et suae tunc aetatis pueri,
morum gravitate, et sermonum illius pondere deterrentur.
Credo enim in illo speciosissimo vultu

tantam gratiae coelestis elegantiam refulsisse, ut
omnium in se converteret aspectum, auditum erigeret,
excitaret affectum. Cerne, quaeso, quemadmodum
a singulis rapitur, a singulis trahitur. Senes
osculantur, amplectuntur juvenes, pueri obsequuntur.
Quae lacrymae pueris, dum diutius a viris teneretur?
quae sanctis mulieribus querimoniae, cum
paulo plus cum patre et ejus sociis moraretur?
Credo singulos intimo proclamare affectu: Osculetur
me osculo oris sui [(Cant. I, 1)]
. Et pueris ejus
praesentiam suspirantibus, sed senum contuberniis
se inserere non audentibus, illud facile coaptatur: Quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris
meae, ut inveniam te foris, et deosculer?
[(Cant.
VIII, 1.)]

6.
Cum hac igitur jucunditate ingredientibus cunctis
civitatem sanctam, contemplare, rogo, inter
singulas familias quam pia fuerit ac sancta contentio,
cunctis desiderantibus ejus sibi praesentiam dulcissimam
indulgeri. Haec felix quae vicit. Forte ob
hanc causam consummatis omnibus cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt
parentes ejus.
Arbitrantes enim unusquisque quod
esset cum altero, utpote qui amabatur ab omnibus,
et ab omnibus petebatur: non cognoverunt parentes
ejus quod abesset, donec itinere diei expleto,
per singulas familias, quae simul ascenderant, quaereretur
inter cognatos et notos. Et non invenientes
regressi sunt in Jerusalem: post triduum autem invenerunt

eum in templo. Per illud itaque triduum,
ubi eras, bone Jesu? Quis tibi cibum aut potum ministravit?
quis lectulum stravit? quis detraxit calceamenta!
quis membra puerilia unguentis fovit et
balneis? Scio certe quia sicut voluntarie nostram sumpsisti
infirmitatem, ita, cum velles, propriam ostendisti
virtutem: et ideo cum velles, his obsequiis non
eguisti. Ubi ergo eras, Domine Jesu? De his omnibus
aestimare, vel conjicere, vel opinari libet aliquid:
affirmare autem temere nihil licet. Quid dicam,
Deus meus? An ut te per omnia nostrae conformares
paupertati, et omnes in te humanae naturae
calamitates susciperes, quasi unus e turba pauperum
stipem per ostia mendicabas? Quis dabit me
buccellarum illarum sic mendicatarum participem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.