PL 184, col. 855

De Jesu puero duodenni (Aelredus Rievallensis), J. P. Migne

vel ad modicum, ineffabiles praesentiae ejus delicias
querebaris. Tam enim dulcis est Dominus Jesus gusta
tibus eum, tam speciosus videntibus, tam suavis
amplectentibus, ut brevis ejus absentia, maxima
doloris materia sit.
9.
Quid est quod me quaerebatis? nesciebatis quia
in his quae Patris mei sunt oportet me esse? Jam hic
coelestium mysteriorum, in quibus per triduum
fuerat obversatus [ al. observatus] incipit reserare
secretum. Ut humilitatis et obedientiae, simulque
propriae voluntatis deserendae, seniorumque praeceptis,
etiam utilibus praetermissis, obtemperandi expressius
et excellentius commendaret exemplum;
cum his sublimibus, tam utilibus, tam denique necessariis
praetermissis, seniorum se subdit voluntati,

ut ait Evangelista: Et descendit cum eis, et erat
subditus illis. Sed quid est quod ait Evangelista,
scilicet quod ipsi non intellexerunt verbum quod locutus
fuerat? Non hoc de Maria dictum arbitror,
quae ex quo Spiritus sanctus supervenit in eam, et
ei virtus Altissimi obumbravit, nullum Filii sui potuit
nescire consilium; sed nescientibus sive non
intelligentibus quod dixerit, Maria, ut sciens et intelligens, conservabat omnia verba haec, conferens in
corde suo.
Memoria conservabat, meditatione ruminabat,
et haec cum caeteris quae de eo viderat et audierat,
conferebat. Ita beatissima Virgo etiam tunc
misericorditer providebat nobis, ne tam dulcia, tam
salubria, tam necessaria verba, aliqua negligentia
laberentur, et propterea, nec scriberentur, nec praedicarentur;

et sic sequaces hujus spiritualis mannae
deliciis fraudarentur. Omnia igitur haec Virgo prudentissima
fideliter conservavit, verecunde tacuit,
opportune prodidit, et sanctis Apostolis et discipulis
praedicanda commisit.
10.
De his vero quae sequuntur, Jesus proficiebat
aetate, et sapientia, et gratia apud Deum et homines;
multi multa dixerunt, et diversi diversa sentiunt:
de quorum sententiis non est nostrum judicare. Alii
animam Christi, ex quo creata est et assumpta in
Deum, aequalem cum Deo sapientiam habuisse putarunt.
Alii quasi creaturam. Creatori adaequare timentes,
sicut aetate, ita et sapientia profecisse dixerunt,
evangelicae innitentes auctoritati, quae ait:
Jesus autem proficiebat aetate, sapientia; et gratia.
Nec mirum, inquiunt, si minor dicatur fuisse sapientia,
cum mortalis atque passibilis, atque per
hoc beatitudine minor tunc fuisse veracissime praedicetur.
De horum sententiis judicet quisque ut volet.
Mihi sufficit scire et credere, Dominum Jesum,
ex quo cum Deo in unam est assumptus personam,
perfectum fuisse Deum; ac per hoc perfectam
sapientiam, perfectam justitiam, perfectam
beatitudinem, perfectam insuper fuisse et esse virtutem:
et quidquid de Deo secundum substantiam
dici potest, de Christo potuisse dici, etiam cum 581
in utero esset Matris, non ambigo. Nec ideo ante resurrectionem,
aut mortalitatem ei, aut passibilitatem
abrogamus; cum eum non phantastice, sed vere

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.