PL 184, col. 859

De Jesu puero duodenni (Aelredus Rievallensis), J. P. Migne

indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur
ad Gentes [(Act. XIII, 46)]
. Tunc quippe tenebrosis
Gentilium cordibus lux coelestis infulsit, decussaque
pristinae infidelitatis terra caligine, splendor fidei
mentibus perditorum radios suae claritatis invexit.
Sed hujus diei jucundissimum lumen nox dirae persecutionis
interpolat, quando saevientibus in Christianos
mundi principibus, cruces, bestiae, equulei,
ferreaeque manus, ignitae sartagines, et ardentes laminae,
et mille tormentorum genera in eorum exitium
praeparantur: quae omnia licet Christianorum
pars maxima fidei virtute vicisset, non modica tamen
multitudo tortoribus cedens, luctum miserabilem
sanctis indixit. Secutus est hanc noctem dies,
divinae miserationis luce clarissimus, quando regibus

mundi ad Christum conversis, subvertuntur
templa Gentilium, et delubra daemonum in martyrum
memorias consecrantur, paulatim veritate mortalium
pectoribus illabente, nox perfidiae confusa repellitur.
Sed hunc iterum splendidissimum diem nebula
haeresiacae pravitatis obtexit: donec labore doctorum
error productus in lucem, Christianorum
corda deseruit; et in ea jam fides diu examinata, et
multis probata rationibus, solem justitiae periclitanti
mundo revexit. Et ecce nunc advesperascit, et
inclinata est jam dies. O tempora periculosa! Jam
tertii diei lucem falsorum Christianorum perdita vita
recondit, et noctem superabundanti iniquitate caligantem,
senescenti jam mundo refundit. Superabundat
enim iniquitas, et refrigescit charitas. Exspectamus

diem, qua praedicante Henoch et Elia, Jesum
inveniat mater ejus Synagoga, ingressa nimirum
templum, id est Ecclesiam: in qua inter seniores
et doctores medius residet mediator Dei et
hominum, homo Christus Jesus, in parvulis audiens,
in adolescentibus quaerens, in senioribus
docens.
17.
Tunc vox laetitiae et exsultationis in tabernaculis
Jacob personabit, quando agnitus a fratribus
verus Joseph populo Judaeorum in fine mundi, quasi
patri senescenti vivus nuntiabitur a dicentibus, Joseph
filius tuus vivit, et ipse dominatur in tota terra
Aegypti [(Gen. XLV, 26)]
. Fili, inquit, quid fecisti nobis
sic? ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te.
Quid fecisti, o Joseph? Mater moritur, pater perpetuo

fletu conteritur, periclitantur fratres, tota insuper
domus paterna languescit; et tu, tuorum negligens,
Aegyptiis consulis ad salutem? Fili, quid
fecisti nobis sic? Eunt fratres in Aegyptum, et redeunt:
cernunt te Dominum terrae, nec recognoscunt:
et speciosus ille vultus, quem Aegyptus tota
miratur, domesticis tantum tuae carnis absconditur. Fili, quid fecisti nobis sic?
Respicis tuos quasi alienos,
imponis crimina, minaris supplicia, et quem
clementissimum inveniunt alieni, tui te crudelissimum
reperiunt. Fili, quid fecisti nobis sic? Prodigus
ille filius tuus, qui dilapidavit omnem substantiam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.