PL 185, col. 1291
De miraculis (Herbertus Turrium in Sardinia), J. P. Migne
hodie permanens, satis in sua conversatione demonstrat
quod prima illa conversionis ejus vocatio
vere ab illo fuerit qui eos quos amat arguit
et castigat, omnemque filium, quem recipit, paterna
pietate flagellat [(Hebr. XII)] .
207
CAPUT XIII Sancti Bernardi mandato differtur obitus cujusdam monachi Clarevallensis.
Quidam de fratribus ejusdem loci cum esset
positus in extremis, ingressus est ad eum visitandum
beatus Bernardus post completorium, et videns
hominem morti proximum, jamjamque migraturum,
ait: « Nosti, charissime frater, quia conventus
noster modo fatigatus est de labore, et jam
postmodum habet ad vigilias surgere. Quod si te
iterum obdormiente, oporteat illum suam interrumpere
dormitionem, nimium vexabitur, et praegrandes
vigilias minus celebriter exsequetur. Ut
ergo bene sit tibi, et longo vivas tempore super
terram, ad quam ingrederis possidendam, in nomine
Christi praecipio quod usque ad horam divini
officii exspectes nos. » Cui ille respondit: « Faciam,
domine, ut imperasti, si tamen voto meo tuis
precibus suffrageris. » Quid multa? Abiit Pater in
dormitorium, et frater non obiit ante terminum
constitutum. Moxque ut signum ad vigilias pulsari
coepit, pulsata est tabula, et ille decessit. Quod
non modo de illo fratre, verum etiam de pluribus
aliis pluries accidit; ut uno pluribusve diebus
protelaretur finis eorum ad ipsius Patris imperium
et votum.
208
CAPUT XIV. Angeli sancti lectulum circumstant morientis in Claravalle monachi.
Conversus quidam de supradicto coenobio, homo
religiosus et bonae operationis, cum jam ad extrema
devenisset, apertis oculis vidit angelos sanctos
praesentes assistere lectulo suo. Qui statim
circumstantibus fratribus ait: « Nunquid non aspicitis
angelos Dei qui modo advenerunt? Pulsate
quantocius tabulam, quoniam ipsum praestolantur
exitum meum. » Et cum ista dixisset, protinus
egressa est anima. Nec dubium quin eam susceperint
angeli sancti, quos praevidisse meruerat.
CAPUT XV. Fratri vuvulco Clarevallensi apparet per quietem Christus Dominus, boves cum eo stimulans, stivam premens, terramque aratro proscindens.
Alius quidam frater, bubulci gerens officium, in
eodem monasterio exstitit, homo purus ac bonae
simplicitatis. Hic igitur quadam vice vidit in somnis
juxta se Dominum Jesum Christum, jucundo
nimium spectaculo illa sua manu dulcissima tenentem
aculeum, atque ex alia parte temonis boves
minantem secum. Quod cum ille vidisset, illico correptus
aegritudine, lecto decubuit, et post dies sex 209
laborem et dolorem cum morte finivit. Beatus
vero Bernardus qui conscientiam hominis puram
ac simplicem noverat, cum visionem hanc ipso