PL 185, col. 1302

De miraculis (Herbertus Turrium in Sardinia), J. P. Migne

Introivit autem ad eum beatus Bernardus gratia
visitationis, et confortans 229 illum ait: « Confide,
fili, quia jam migraturus es de labore ad requiem
sempiternam, de morte ad vitam. » Ille vero
cum ingenti fiducia respondit: « Quidni pergam ad
Dominum meum? Vere credo atque confido quia
cito visurus sum bona Domini in terra viventium. »
Porro beatus Pater, ut erat medicus sapiens pastorque
sollicitus, timens nimirum homini rusticano,
ne tam fida responsio magis de praesumptionis temeritate
quam de conscientiae puritate procederet,
ait: « Signa cor tuum, frater, signa cor tuum. Quid
est quod locutus es? Unde tibi subripere potuit
tantae praesumptionis audacia? Enimvero, num tu es
ille pauperculus, miserabilis homo? Quondam forte

sine caligis et calceis, vel etiam seminudus incedere
solebas; et cum esses forsitan fame et frigore
afflictus, confugisti ad nos, multis precibus tandem
aditum impetrando. Nos vero causa Dei collegimus
inopem, et parem te fecimus in victu atque vestitu,
caeterisque communitatibus, iis qui nobiscum sunt
sapientibus atque magnatis viris, et factus es quasi
unus ex illis. Quid ergo retribuisti Deo pro omnibus
istis? Et ecce, non sufficit ingratitudini tuae gratis
accepisse tot beneficia de manu Dei, nisi et regnum
ipsius haereditario jure vindices tibi, quod nullus
regum aut principum quantislibet auri et argenti
ponderibus potuit unquam acquirere? » Ad haec ille
respondens, placido vultu et tranquillo animo dixit:
« Bene, Pater charissime, bene utique perorasti,

et vera sunt omnia quae dixisti. Verumtamen si jubeas,
loquar ad te Dominum et Patrem meum, et
paucis aperiam unde mihi pauperi et misello suggeri
potuit tantae praesumptionis vel potius devotionis
occasio. Nam si vera est praedicatio 230
illa quam nobis crebrius inculcatis, regnum Dei
non carnis nobilitate, non terrenis divitiis possidetur,
sed sola obedientiae virtute acquiritur. Hanc
unam lectionem tanquam verbum abbreviatum a
Domino, sedula commemoratione retinui, ponens
eam quasi signaculum super cor meum, assidue
meditando, et super brachium meum, sollicite operando.
Quaerite, si placet, ab omnibus magistris aut
sociis, quibus me obsequi ac servire jussistis, si

cuiquam illorum aliquando inobediens fui, si de
fratribus meis quempiam verbo aut signo aut quolibet
alio modo, quod in me est, contristavi. Quod
si operam dedi omnibus in Christo obedire, omnibus
servire, omnesque diligere per Dei gratiam,
quis me prohibere potest ut de ipsius misericordia
non confidam? » Beatus itaque Pater cum tale responsum
ab homine rusticano accepisset, gavisus
est gaudio magno, et ait: « Vere beatus es, fili charissime,
quia caro et sanguis non revelavit tibi sapientiam
hanc, sed Pater coelestis ipse te docuit.
Ipse posuit animam tuam ad vitam, et rectissimo
tramite perduxit ad patriam. Jamque securus ingredere,
quoniam patefacta est tibi janua vitae. Defuncto
itaque fratre, et exsequiis celebratis, venerabilis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.