PL 185, col. 486

Vita II (Alanus Antissiodorensis), J. P. Migne

dormientes videantur mortui apud homines, quomodo
apud Deum mortui dormientes. In ipso namque
tenuem victum tenuis somnus comitabatur. In
neutro indulgebat corpori suo satietatem; nisi quod
in utroque sumpsisse aliquid, sat ei erat. Quantum
enim ad vigilias, modus erat ei vigiliarum, non
totam noctem ducere insomnem. Porro ad comedendum
vix aliquando voluptate trahebatur, sed
solo timore defectus. Etenim comesturus, priusquam
comederet, sola cibi memoria satur erat.
Sic accedebat ad sumendum cibum, quasi ad tormentum.
Laborabat siquidem caro ejus multiplicibus
infirmitatum incommodis, ut in eis virtus
animi perficeretur. Quarum periculosior quidem in
meatu arctissimi gutturis nil penitus siccum, vix

solidum aliquid admittentis; molestior erat defectus
stomachi, viscerumque corruptio. Hae continuae,
praeter alias saepius incidentes. Natura enim
ejus cum tenerae nimis semper et delicatae complexionis
fuisset, jejuniis multis et vigiliis, frigore
et labore, durioribus et continuis exercitiis attrita,
corrupto stomacho, crudum continuo per os quod
ingerebatur rejiciebat. Quod si quiddam naturali
decoctione digestum transfundebatur ad inferiora,
ibi nihilominus partibus illis corporis non minoribus
infirmitatum incommodis obsessis, nonnisi
cum gravi tormento egrediebatur. Si quid autem
residuum erat, ipsum erat alimentum qualecunque
corporis ejus, non tam ad vitam sustentandam,

quam ad differendam mortem. Semper autem post
cibum quantum comedisset, quasi pensare solebat:
si quando vel ad modicum mensuram solitam
excessisse se deprehendisset, non impune patiebatur.
Sed et usus parcimoniae sic ei versus fuerat in
naturam, ut si aliquando corporalis sibi cujuslibet
refectionis plus aliquid solito vellet indulgere, vix
posset.
29.
Orabat stans die noctuque, donec genua ejus
infirmata a jejunio, et pedes ejus a labore inflati,
corpus sustinere non possent. Multo tempore, et
quandiu occultum esse potuit, cilicio ad carnem
usus-est: ubi vero sciri contigit, continuo illud
abjiciens, ad communia se convertit. Summum
enim erat ei studium fugere admirationem, et tanquam

unum sese agere caeterorum. At persequebatur
gloria fugitantem; sicut e regione captantes
eam, fugere consuevit. Proverbium illud in ore ei
frequenter, semper erat in corde: « Qui hoc facit
quod nullus, mirantur omnes. » Quo nimirum intuitu
vitam regulamque communem amplius aemulabatur,
nil in suis actibus praeferens observantiae
singularis. In ipsis tamen communibus erat illi
singularis puritas, et devotio non communis.
30.
Cibus ejus cum pane lac vel aqua decoctionis
leguminum, vel pultes, quales infantibus fieri solent;
aliquando buccella panis in aqua penitus
emolliti cum exiguis sorbitiunculis erat. Caetera vel
ejus infirmitas non recipiebat, vel parcimoniae studio
ipse recusabat. Vino si quando utebatur, raro

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.