PL 185, col. 535

Vita IV (Joannes eremita), J. P. Migne

emendare. Non enim amant sancti mendacia,
sed damnant eos qui ea loquuntur. Ipsi enim sunt
qui potius asserunt quod scriptum est: Os quod
mentitur, occidit animam [(Sap. I, 11)]
. Offendit is qui
vitas sanctorum scribit, sicut et ille qui byssum
texit, si et manus habet maculatas; quia opera eorum
coinquinantur. Texere byssum, est vitas sanctorum
scribere. Manus maculatas habere, est vana
gloria vel conscientia prava depravari, per quam
mendacia confinguntur. Qui mendacium habet in
mente, quomodo potest recta loqui de operibus sanctorum?
Dico vobis, dilectissimi, quia multum me
coarctat hic labor, scilicet vitas sanctorum scribere.
Nec immerito: me namque nec propria commendant
merita, nec scientia ornat Malo tamen temeritatis

notam subire, quam pudoris inordinati
nebu a, laudes sanctorum contectas silentio praeterire.
Contestor igitur divinitatem, quae omnia novit,
quia nihil frivolum, nihilque humanae laudis, vel avaritiae
causa scribere propono; sed quae vera, simplex,
et sancta confirmat relatio seniorum; quibus
credere tam pium est, quam non credere impium.
Servis et amicis Dei scribo, quos fallere periculosissimum
est, sancti Viri gloria pariter et virtutibus
delectatus, quem etiam me tacente praeconizant homines,
miraculorum ejus magnitudinem vehementer
admirantes. Nemo itaque contemnat quae leguntur:
quia licet rationem et possibilitatem humanam
excedat magnitudo dicendorum, tamen omnia possibilia
sunt apud Deum, et nihil est impossibile credenti.

Verumtamen qui de his haesitaverit, pie potius
ignoscat, quam mendacii me arguat. Nihil est
enim in rebus humanis quod non possit aliquo modo
infamari, vel sinistra interpretatione perverti. Ecce
in quo humanum judicium, vel falli, vel fallere nequeat.
Quare? Quia et rei certitudo ambiguitatem
removet, et mendacium, sicut ait Seneca, tenue est,
et ut vitrum perlucet [(Epist. 79)] . Item dico vobis,
fratres, quia minus affligit me hic labor; sed Dei,
ut spero, erit adjutorium, quo bene impleri possit
quod incoeptum est. Te igitur invoco, Verbum, per
quod omnia creata sunt, ut des mihi, sicut decet,
de beato Viro dicere quae vera sunt.
Incipit Vita sancti Bernardi.
1.
Beatissimus igitur Bernardus, in pago Lingonensi,

Fontanis oppido patris sui, digna propagine
oriundus fuit; carnis quidem prosapia nobilis, sed
culmine mentis nobilior. Genitor ejus Tescelinus
nomine, genitrix vero Aalays, filia Bernardi Montis-Barri
domini, viri potentis et magni secundum saeculi
dignitatem, et ex antiquorum, sicut asserunt
multi, Burgundiae ducum generositate trahens originem.
Sed quia de ejus genere historiam in praesentiarum
explicandam non suscepimus, ad id quod
potius dicendum est, revertamur. Aalays igitur filiam
suam idem Bernardus, avus scilicet beati Bernardi,
litteris erudiri voluit, ut in futuro monacham
faceret: sed Dei providentia aliud de ea disposuit.
Nam cum ad quintum decimum aetatis suae annum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.