PL 185, col. 537
Vita IV (Joannes eremita), J. P. Migne
provectiore aetate Domino obtulit. Obtulit utique, et
hoc devotissime fecit: et ut ille erga Dominum devotior
existeret, litterarum studiis eum tradidit instruendum.
Iis ergo in hunc modum decursis, simul
ad utrumque parentem tam gloriosae sobolis stylum
reflectamus.
4.
Fuit in partibus Burgundiae, ut supra texuimus,
vir vitae laudabilis, Tescelinus nomine, et uxor ejus
Aalays. Fueruntque ambo generosi secundum saeculi
dignitatem, clariores tamen fide et operatione;
et quanto altiores, tanto humiliores, sicut scriptum
est: Quanto major es, tanto te humilia in omnibus [(Eccli. III, 20.)]
De fide, spe, charitate, justitia et
aliis virtutibus eorum, cuncta narrare difficillimum
est. Pauca tamen eruditionis causa ponemus. Cum
quodam tempore vir memoratus, diversis emergentibus
causis (sicut inter saeculares frequenter contingere
solet), cum quodam sibi adversante, multo
inferiori genere, et substantiae minoris, monomachia
firmaverat decertare; adest statuta dies, et praefixa
certamini. Convenitur utrimque. Recordatus autem
vir venerabilis Tescelinus timoris Dei, et judiciorum
divinorum, in quibus dicitur: Juste judica
proximo tuo [(Levit. XIX, 15)]
; et item: Quod
tibi non vis fieri, alii ne feceris [(Tob. IV. 16)]
: quamvis
fortior et potentior esset, et hostem superare, et
de victoria lucrum maximum reportare valeret; ultro
tamen se pacavit cum adversario, quidquid erat
in controversia, sine disceptatione resignans et relinquens.
O magna pietas, magna viri clementia!
Magna sunt quae narramus, sed majora quae sequuntur.
5.
Venerabilis quoque Aalays uxor ejus consueverat
inter 1283 caetera virtutum insignia, circuire
domos, exquirere pauperes, infirmos, et egenos,
eisque de suo proprio erogare quod necessarium
erat. Claudorum etiam atque debilium maximam
habebat curam; non servis, non aliis utens
ministris ad haec officia peragenda, sed per semetipsam
hoc agens, ad eorum habitacula veniebat,
et unicuique quod opus erat praebens, per ecclesiarum
xenodochia devotissime discretis infirmis ministrabat;
ollas eorum extergens, cibos porrigens.
calices diluens, et alia cuncta faciens, quae servis
et ministris mos est serviliter operari. Quid plura?
Volumus omnes virtutes ejus narrare? Minime, quia
nobis non crederetur. Unum tamen relatu dignissimum
proferemus in medium, rem videlicet plenam
miraculo, nec sine admiratione a nobis auditam,
referente quodam abbate religiosissimo, nomine
Roberto, qui magis quam sexaginta septem annis
in monasterio sub jugo regularis disciplinae vixit;
nepos siquidem ejusdem matronae, de qua volumus
pertractare, filius autem sororis suae; ad quem
etiam beatus Bernardus primam epistolarum suarum
dirigit.
6.
« Mater, inquit, sancti Patris nostri religiosissima
exstitit. Consuetudo autem ejus erat per