PL 186, col. 640

Testimonia (Auctores varii), J. P. Migne · Sententiae (Robertus Pullus), J. P. Migne

successore cardinalis creatus tituli S. Eusebii
anno 1144 ac demum per Lucium II cancellarius
S. Romanae Ecclesiae constitutus. Erat quippe Pullenus
omni quidem litteratura instructissimus, ea
vero in primis quae in interpretandis Patrum et
pontificum scitis versatur. Nec solertiam ejus in
rebus agendis impediebant speculationes theoricae.
Unde merito quidam suspicantur ab illo concepta
Innocentii II et Eugenii III responsa de rebus sacris.
« 7. Discessit Pullenus e vita plenus dierum et
honorum, quibus eum cumulaverant, domi quidem
Henricus rex, Romae vero pontifices summi Innocentius
II, Coelestinus II, Lucius II et Eugenius III.
« 8. Hic omnium primus fuit ex Anglia Romanae
Ecclesiae cardinalis; nisi forte Ulricum quemdam ei
praetuleris. Sed de Pulleno res certa est, de Ulrico
dubia.
« 9. Oxonii ad nostra usque tempora celebratur
Pulleni memoria non annuis tantum et solemnibus

scholarium panegyricis, sed testimoniis etiam multo
gravioribus. Et certe qui Oxoniensis studii natales
qui paulo magis formati sunt, ultra vel supra Robertum
Pullenum efferunt et depraedicant, nae illi
vix fabulas effugiunt.
« 10. Scripta ab eo per Balaeum et Pithsaeum saeculo
XII in Pulleno, et a Nomenclatore cardinalium
sub Coelestino II, pagina 15, enumerantur ista, etc., » ut supra.
Haec ille.

. Tres esse personas subjungitur: quod
diligenter investigatur et subtiliter; et proprietates
pertinere ad substantiam, sed non efficere personam.
Nulli quoque formae Deum esse conjunctum:
et cur in unitate tres personas tantum fateamur.
Et de Deitatis incomprehensibilitate. De vera Christi
divinitate et humanitate. De Spiritus sancti ab
utroque processione. Et de scientia, et revelatione,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.