PL 186, col. 649

Sententiae (Robertus Pullus), J. P. Migne

finierit. Et quod quaedam mandata servantur. Quaeritur
etiam, si lex et prophetae usque ad Joannem,
quomodo usque ad Domini passionem, etiam solvitur.
CAP XV. De caetero autem dicitur quando novi
Agni immolatio coepit. Quem qualiter Virgo conceperit,
et cur sic dicitur? et quod licet in Deitate, in
humanitate tamen non oportere patrem habere. Et
qualiter de Spiritu sancto sit conceptus? et cur ejus
conceptio et incarnatio, potius Spiritui sancto attribuatur?
et quod Filius tantum sit incarnatus. Quaeritur
etiam cur Incarnatio, cum opus sit Trinitatis,
soli tribuatur Filio?
CAP. XVI.
Subsequenter autem quaeritur et ostenditur,

quando duae naturae sint unitae, et quod virgo
Deum concepit. Et quid sit hominem, quid sit Deum
concipere? et quando utrumque concepit. Et quid
est, 9 ipsum ex matre de Spiritu concipi. Et quid
fit quod descendit. Et quomodo descendit inde, ubi
remansit illuc ubi fuerat. Et quid sit ejus descensio.
Et quod non sit factus caro versibilitate naturae,
sed conjunctione. Et quod consuevit Scriptura, et
rursus quandoque quod est alterius alteri attribuere,
quod in exemplis est manifestum. Et quod
licet duae essentiae, tamen est unus, et licet duae naturae,
una tamen est persona.
CAP. XVII.
Praemissis autem subinfertur cur homo
Deus, et Deus dicitur homo, et qualiter sit intelligendum.
Et quod Christus animam habuerit, et unde

subsistat non compositus. Et quod secundum diversa
dicitur homo et Deus. Et quid significatur
cum dicitur Christus est homo, vel Christus est
Deus, vel Christus est Deus et homo, et qualiter
intelligatur homo est Deus. Et quod non per naturam
homo est Deus, homo est Deus vel Deus homo;
qui aequalis secundum divinitatem, minor est Patre
secundum humanitatem. Et qualiter dicitur et quod
divinitas non est humanitas, nec e converso, et tamen
Deus et homo, et homo Deus, Deus et homo
unus Christus. Et quomodo intelligendum est, Deus
factus est homo. Et quod Deus homo non est
essentialiter, est tamen personaliter. Et quid sit
Deus est homo, et homo Deus. Et homo est unitus

Deo.
CAP. XVIII.
Praescriptis supponitur Christum ante
tempora, Deum in tempore hominem factum. Et quod
duarum est substantiarum, manens quod erat, assumensque
quod non fuerat. Quarum altera coepit, altera
non. Unde et mori poterat et non, Filius Dei et
persona. Et sic de ea multa dicuntur contraria, et
tamen diversis respectibus convenientia: quod prolixe
prosecutum, diligenter disquiritur, ne hinc
vel inde error oriatur. Et quod duarum in connexione
naturarum aliter persona accipitur quam
in sancta Trinitate. Et utrum magis proprie dici
possit, personam in Trinitate esse persona trium
substantiarum, vel potius id quod semper erat, esse
unitum humanitati. Et quod in morte Jesu manifestum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.