PL 186, col. 666

Sententiae (Robertus Pullus), J. P. Migne

judiciis, et quare; et quod tamen hujusmodi
multi non statim admovendi sunt choro; et quod
nemo per se ad Dei gradus accedere praesumat, et
quod sub certo titulo debeat quisque ordinari, et
quomodo ibidem ministrare.
CAP. XI.
Citra subdiaconi gradum nuptias celebrari
dicitur, et cur postea prohibetur, et cur hoc in veteri
lege non observabatur: et quod quandoque, tamen
tunc, continebant, et quare? et quod nullo modo
sacerdotes gratiae veteres debent imitari.
CAP. XII.
Et vero qui in suo gradu bene conversari
quaerit; quid sit agendum, subditur; et quid
mereatur qui gradum suum usurpat, et ei qui in
Ecclesia ordinatur, vel beneficium accipit, vel in ea
praeficitur, quid sit cavendum, et quid considerandum

acceptori et datori, et quid praesul debeat cogitare in
distribuendis Ecclesiae officijs, et quid qui promovetur,
et qua intentione clericus mundi negotia agat.
CAP. XIII.
Quare Simon Magus Petro pecuniam
obtulit subditur, et quod spiritalis potestas non sit
emenda vel vendenda, neque possessio quae haberi
non potest sine ministerio spiritali, et quid agendum
ministro in ovile Christi male ingresso.
CAP. XIV.
Quandiu etiam sacramentum semel
impositum permaneat, dicitur; et de ordinatorum
suspensione, et degradatione, et de his qui interdicto
utuntur officio.
CAP. XV.
Bonum vero introitum habenti quid sit
agendum, dicitur; et quomodo se debeat habere curiae

capellanus, quomodo sacerdos parochianus.
CAP. XVI.
Quare autem sacerdos doctrina et vita
pollere debeat, subditur, et quid vel quo interdicatur;
et qualis doctor debeat esse judex, vel hic desinere.
CAP. XVII.
In quibus etiam continetur doctrina
sacerdotis, adjicitur; et quale debeat esse ejus studium,
et de parvulis baptizandis, cum de eorum vita
desperatur, qualiter eis debeat succurri, et cur cum
antiquitus adulti, modo omnes parvuli baptizantur,
et quod post baptismum oblatio debet fieri, nec tamen
extorqueri.
CAP. XVIII.
In doctrina vero morum quid antecedat,
et quid sequatur postea monstratur, et de doctrina,
et flagello, et quando opus sit sola exhortatione,

et quod ratio disciplinam moderetur.
CAP. XIX.
Tres esse partes Ecclesiae, et praelatos,
continentes, conjugatos, per Noe, Daniel, Job significatos,
in agro, lecto, molendino ostenditur; et
quomodo ii tres ordines per hos tres viros, et in his
locis, significentur, et de officio castitate praelatorum.
24 CAP. XX. Quid etiam Danieli, id est continentibus
sit agendum, subditur, et quod ipsi nec fornicatores,
nec conjuges esse possunt, et quod illud
consilium: Si vis esse perfectus, etc. non respicit
conjugatos; et quomodo conjugatus erga familiam et
Deum se debeat habere.
CAP. XXI.
Sub praelatis autem continentes et conjugatos
esse postea reperitur, et quid ab eis sortiantur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.