PL 186, col. 668
Sententiae (Robertus Pullus), J. P. Migne
25
uxorem condidisse et dedisse postea dicitur; et
quomodo sunt duo in carne una, et quod si homines
non peccassent, lex conjugii binos tantum copulasset;
et quod mulier viro sit subdita. Et quod patriarchis
plures concessae fuerint uxores, et quare, et cur de
cognatione non alienigenae vel idololatrae essent ducendae.
Et quod multis de causis dimittebantur, et
quare: et quod prius concessae in lege prohibitae
sunt concubinae, nec tamen plures uxores.
CAP. XXIX.
Apud gentes etiam pellices et conjuges
fuisse ibidem reperitur. Et quod praedicatio Christi in
copula inventos, non ab ea, sed in ea vocavit; et
quod vitium non officium tollere venit: et de conjugio
inter fidelem et infidelem, et quid sit quod lex
prohibet, infideles suscipi matrimonio vel teneri:
Apostolus vero monet idololatram tenere.
CAP. XXX.
In quo etiam decreto Christi prima
lex conjugii redit, monstratur. Et quare fiat divortium,
et quid postea agendum, et quod vir provideat
tam corpori quam animae uxoris, et quod cur vir
in aliis praesit, in reddendo debito uterque par est,
et cum longe melius esset cessare, cur indulgetur
nuptiae, et quando coitus non imputatur. Et quod
melius est hujusmodi coitus culpam incurrere, quam
se ab uxore subtrahere; et de studentibus exsaturandae
libidini, et mutuo appetitu se contaminantibus.
CAP. XXXI.
Quod etiam concubitus actus naturalis
sit, et quod non nisi ex adjunctis depravatur,
subditur; et quod sicut quidam actus facile, quidam
difficulter sine culpa transigi possunt; sic concubitus
nullatenus, et quod hujusmodi actus naturales in
natura sunt boni, aliunde decolorantur. Et quod
non crebro nisi ex adjunctis accusantur, et quod
nihil culpae important, si repellantur quae importune
comitantur.
CAP. XXXII.
Conjuges vero semper posse continere,
subditur, et quomodo id agant, et quod mutari
non debet. Et de hoc quod occulte vovetur, et
hoc quod manifeste. Et hoc quod levitate et contra
rationem, et quid generaliter de omni voto sit tenendum,
et quid agendum conjugibus continere malentibus.
CAP. XXXIII
. Quando etiam separat homo quod
Deus conjunxit, dicitur; et quod fornicantem tenere,
et dimittere licet; et quomodo sit intelligendum Qui tenet adulteram stultus et impius est.
Et quod
uterque adulter neutrum accusare potest, et quod ex
susceptione non divertatur; et quomodo dimittens,
et dimissa vivant, et cur propter fornicationem carnis,
dissidium Deus permiserit, et non propter
aliud.
CAP. XXXIV.
Adjicitur etiam libere posse rumpi
conjugium, aut pro cultu daemonum, vel abominatione
morum, priusquam consentiatur, vel si talis non
possit ferri conversatio, et quod tamen contineatur,
et de disponentibus uxores dimittere, illo propter
fornicationem carnis, isto propter fornicationem