PL 188, col. 1105

De ordine canonicorum regularium (Anselmus Havelbergensis), J. P. Migne

olerum et leguminis, diebus interpositis, non
absciderunt, non solum in personis sed et in congregationibus,
possibilitatis facultatem pensandam
aestimantes. Qui tamen alios coenobitas his penitus
abstinentes et consolationes in talibus infirmis suis
et pueris denegantes, sed et hospites ad regularis
abstinentiae tenorem destringentes, non quidem
judicant, licet eos nonnullae indiscretionis coarguant,
eo quod a Patribus terminos constitutos excedant.
Nam esse velle quempiam nostri temporis hominem
Augustino et Benedicto sanctiorem, meliorem, sapientiorem
ac discretiorem, superstitioni potius
quam religioni deputabitur, cum sufficiat discipulo,
ut sit sicut magister ejus, ne forte apostolica illa
increpatione denotetur: Ne tetigeritis, neque contractaveritis,

etc. [(Coloss. II)] .
CAPUT XV. De gratia quarumdam Ecclesiarum.
Sed neque comedentes et usum carnium semel
aut bis in hebdomada mensis regularium fratrum
temperate admittentes, apostolica conventi sanctimonia
spernere audemus maxime si in illis regionibus
victitant ubi fratrum ejusdem ordinis districtius
viventium major multitudo aliud fieri non
requirit. Etenim cum in omni professione meliores
imitandi sunt, sicut esse puto superstitionis aliquod
praesumere coenobium, quod nove regularia
dictat praecepta nec majorum cohortantur exempla;
ita flagitii existimo, alios infra bonorum consuetudinem,

inter quos conservantur, residere, maxime
si causa quae id fieri cogat, nulla rationabilis
existat.
CAPUT XVI De silentio.
Scientes quoque scholastici mei, cultum esse
pietatis silentium, nocturnis horis et diurnis ac divino
officio seu lectioni deputatis temporibus, in
locis quoque sepositis, id est oratorio, dormitorio
ac refectorio sic student silentio, ut a bonis
quoque loquelis linguam cohibeant, nisi illi, qui
praeest, aliquid ordinare incumbat, quod tamen
tum, quantum potest, verbis paucioribus et minore
strepitu ordinabit.
CAPUT XVII. De opere manuum.

Sedentes quoque ad opera domestici mei a mane
usque ad tertiam tacent, nisi necessitas operis
exigat, ut loquatur quis: quam videlicet loquelam
sic moderari studeo, ne cultus pietatis, id est silentium
excludatur, dum quisque cum sibi cooperante,
quod ad necessitatem solum operis pertinet,
sine strepitu vocis colloquitur, sicut Martha sororem
suam Mariam, Evangelio referente, vocavit sub
silentio, dicens: Magister adest [(Joan. XI)]
, ubi et
paucitas in verbis et in voce modestia silentii gratiam
non excluserant. Si vero cuiquam plura loquenda
videntur, eum, cum quo loquendum est,
extra conventum operantium educet, nisi forte is,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.