PL 188, col. 1107

De ordine canonicorum regularium (Anselmus Havelbergensis), J. P. Migne

causa infirmioris aetatis vel sexus maturandum per
hiemem; non tamen ante horae ipsius initium pulsandum
est. Vespera quoque per dies aestivos,
incipiente undecima; per hiemales vero, cum lux
diurna facientibus opera incipit minui, pulsetur;
cum etiam post Vesperas, ubi conventui procedendum
vel sedendum erit, laternae duae vel tres pro
quantitate conventus deferantur.
CAPUT XX. De cantu psalmodiae.
In psalmodia quoque hoc adnoto, ut mediocriter,
id est neque nimis correpte neque nimis protracte,
tamen cum distinctione ac tonatim fiat, ne nimis
remissa aut nimis altisona voce proferatur, in qua
etiam ad rectorem ordinis pertinebit, mediae distinctionis

silentio interdum propter collectam populi,
vel aliam rationabilem ob causam, obmisso,
correptius canere, vel rursus absente populo solemnizandi
gratia aliquantum protrahere. Ad hoc
enim et legis praeceptum pertinere videtur, quo
dictum est a Domino ad Moysen: Si prolixior atque
concisus clangor increpuerit, movebunt castra [(Num. X)]
.
Et paucis interpositis: Quando autem,
ait, congregandus est populus, simplex tubarum
clangor erit, et non concise ululabunt [(ibid.)]
.
Multiplicationem quoque familiarium psalmorum
sicut non requiro, ita nec linguis loqui in hujusmodi
prohibeo, maxime hoc approbans, ut id studii
psallentes et orantes habeant, quatenus quod

ore profertur, mente versetur; et ne operis ac lectionis
exercitium, vel secretae orationis turtureum
sacrificium per orationis et psalmodiae in communi
protelationem excludatur, cum haec oporteat fieri,
et ista non omitti.
CAPUT XXI. Quando sit orandum.
Et opera quidem nostra, ut dictum est, a mane
et ante prandium intus disponimus talia, quae cum
silentio ac quiete exerceri valeant, nec ad forinseca
nos opera, nisi major id necessitas postulaverit,
id temporis effundimus, scientes dictum ab Apostolo
discipulo suo Timotheo: Exerce te ipsum ad
pietatem. Nam corporalis exercitatio ad modicum
utilis est, pietas autem ad omnia utilis est, non solum

habens promissionem vitae, quae nunc est, sed et
futurae [(I Tim. IV)]
. Sed et papam Silvestrum ferias
habere clericos ob eamdem constituisse causam
non ignoramus.
Sed ne rustica quidem et servilia suo tempore
aspernamur opera, scientes Apostolum suis manibus
operatum, qui et praecepit, dicens: Si quis non
operatur vel non laborat, non manducet [(II Thess.
III)]
. Unde ne otiositati apud nos locus relinquatur,
seniores ac debiles et operari non valentes ad psallendum
in silentio hortamur; juvenes quoque et
fortiores operari valentes, si qui ab opere se abstrahunt,
vel alios distollunt, regulari et maxime

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.