PL 188, col. 1109

De ordine canonicorum regularium (Anselmus Havelbergensis), J. P. Migne

sive in domibus suis, sive in congregatione
viventes accipiunt, quia ad ea accipienda non eos
habendi cupiditas ducit, sed cogit vitae necessitas. »
Haec Prosper. Qui ubi dicit, in domibus suis, intelligendum
est non quas haereditario vel proprietatis
jure, sed ecclesiastica justitia, seu beneficio
possederint, sicut et de discipulo quem diligebat
Jesus scriptum est, quod matrem Domini in sua
accepit [(Joan. XIX)]
, qui tamen nihil proprietatis
jure, sed de rerum communium distributione suam
et a se procurandarum portionem communicandi
affectu et usu possedit. Itaque ejusmodi non solum
cupiditatis nervo liberi, sed et laude perfectionis
omnia pro Christo relinquentium digni sunt, si tamen
et alias criminibus et vitiis absolutam vitam

ducentes, seque ministerio seu vacationi verbi
mancipantes, aliorum interdictis officiis comministrando
et communicando, auxilium non praebuerint,
ne cum quibus eis est una communio, causa
etiam communis sit. De talibus, ut idem ait Prosper,
dicere videtur Apostolus: Qui in sacrario operantur,
quae de sacrario sunt, edunt, et qui altario
deserviunt, cum altario participant [(I Cor. IX)]
. Qui
nisi hoc de contemptoribus facultatum suarum vellet
intelligi, nunquam securus adjungeret: « Ita et
Deus ordinavit, his, qui Evangelium annuntiant, de
Evangelio vivere; qui nihil habere proprium volunt,
qui nec habent nec habere concupiscunt, non
suorum sed communium rerum possessores. »
Sic juxta rationabile Prosperi et apostolicae doctrinae

concordantem sermonem sacerdotes et clericos
etiam extra coenobia probabiliter conversantes
sub defensionis meae tutelam susceptos esse
non injuriosum est.
Et hoc de quotidiano fratrum cursu, tanquam
vita communi, in clero pro se loquente et in Domino
gloriante perstringere curavi. Factus sum insipiens
sed coactus ab his, qui de sua singulari
sanctitate in immensum gloriantur, studentes, ut
de ordine canonico ad monasticum vel unum faciant
proselytum, quem cum fecerint, sine dubio filium
gehennae perficient, habentem damnationem,
quia primam fidem irritam fecit, qui etiam inobediens
sanctae Romanae Ecclesiae convincitur per

Urbanum II papam hoc praecipienti atque dicenti:
CAPUT XXV. Ut nullus canonicus regularis monachus fiat.
Mandamus et mandantes utiliter interdicimus, ne
quisquam canonicus regulariter professus, nisi,
quod absit! publice lapsus fuerit, monachus efficiatur,
quod si decreto nostro contraire praesumens
facere tentaverit, ad ordinem canonicum praecipimus
ut redeat, et deinde memoriale praesumptionis
suae cucullam deferat, et ultimus in choro maneat.
Et quidem de hoc verbo apud quosdam contentio
vel dubium est, utrum deferre vel deserere cucullam
in praecepto sit. Nos vero de verbo non

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.