PL 188, col. 1111

De ordine canonicorum regularium (Anselmus Havelbergensis), J. P. Migne

sit in hieme nimiae districtionis, neque in Sabbato
mundanae vel Judaicae dissolutionis.
Itaque in libertatem vocati sumus, tantum ne
libertatem in occasionem demus carnis, sed per
charitatem invicem serviamus; siquidem neque habitus,
neque privatio pelliceae vestis seu bracharum
aliquid est, sed observatio mandatorum Dei. Sed
neque regnum Dei est esca et potus, sed justitia et
pax, et gaudium in Spiritu sancto [(Rom. XIV)]
. Gaudeo
tamen interim quod, per aliquorum in dextram
excessum, aliorum nimius in sinistram excessus
arguitur, cum et nos interim discimus, quam tenaces
divinorum praeceptorum esse debeamus, qui
alios etiam humanae institutionis causa continentes
agnoscimus. Sed unum doleo, quod Patribus nostris
Augustino et Benedicto tanta discretio imponitur,

dum ipsi auctores vel praeceptores tantae austeritatis
astruuntur.
CAPUT XXVIII. De vestibus lineis et pelliceis habendis.
Neque enim Pater Augustinus unquam lineam
vestem in clero vetuit, neque Benedictus, homo discretissimus,
vestem pelliceam discipulis suis monachis
abstulit, quod nimirum et ipse melota usus
est, qui et in Regula pro suae regionis temperie
locutus, tamen villosam tunicam per hiemem monachis
concessit. Pellicea sane tunica, qua uti solemus,
quid aliud est quam tunica villosa? Etenim
villosam esse manifestum est; tunicam vero esse
negari non potest, cum in Genesi scriptum sit,

quod Dominus Adae et uxori ejus tunicas pelliceas
dederat [(Gen. III)] . Sed unusquisque in suo sensu
abundat, atque utinam omnia in aedificationem et
non in aliquorum destructionem fiant! Sed et si
qui aliter sapiunt, et hoc illis Deus revelavit. Haec
autem non in derogationem illorum, de quibus loquor,
fratrum dixerim, qui mihi fere in omnibus
admirandae et praedicandae humilitatis, sanctimoniae
et patientiae videntur, inter quos etiam nonnullos
illustres viros, tanquam luminaria coelestia, veneror
et amplector.
CAPUT XXIX. De illustribus auctoribus.
Sicut enim in ordine nostro Hugo per donum
scientiae magnifice illuminatus, nostris temporibus

tanquam stella matutina effulsit, et quomodo in ordine
Cluniacensium Rupertus abbas Tuitiensis, totius
pene Veteris ac Novi Testamenti expositor
illustris, ordinem illum aureum tanquam topazius
perornat; ita in ordine Cisterciensium abbas Clarevallensis
Bernardus dono humilitatis ac sapientiae
praeditus magnum coelestis aulae luminare est, et
eximium illius ordinis ornamentum. Similiter et
Nortbertus archiepiscopus magnificae doctrinae dono
praepollens haud dubium, quin et ipse in Ecclesia
Dei luminare praeclarum effulserit.
Sed iidem ipsi, quos ex eis sapientiores novi et
veneror, non alia de his, quam quae sentimus, sentiunt.
Nam et abbas Clarevallensis Bernardus de

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.