PL 188, col. 1113
De ordine canonicorum regularium (Anselmus Havelbergensis), J. P. Migne
lanae in vervecinis pellibus mollitiem, quasi
Dominico eloquio notabiles videamur, quo ab ipso
super Joannis Baptistae amictu dictum est: Quid
existis in desertum videre? hominem mollibus vestitum?
Ecce, qui mollibus vestiuntur in domibus regum
sunt [(Matth. XI)]
. Sed non bene attendunt, in
hoc verbo a Domino non omnem vestimentorum
mollitiem reprehensam, sed eam specialiter in qua
mollitiem etiam pretiositas juncta comitatur, ut
sunt vestes de pelliculis peregrinarum murium, et
de serico contextae, et si quae sunt ejusmodi, in
quibus pretiositas cum mollitie sociata Christianae
paupertatis simplicitatem et humilitatem excedit.
Quod Lucas evangelista manifestius insinuat, qui
sic ait: Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in
domibus regum sunt [(Luc. VII)]
. Dum ergo Matthaeus
evangelista vestes molles; Lucas vero, ut dictum
est, vestem pretiosam nominat, quam in veste mollitiem
Dominus reprehendat, manifestum est, ut innocentia,
quam per evangelistam impugnare moliuntur,
etiam per evangelistam valeat defensari,
tam in nobis quam in monachis pretiosa veste non
utentibus.
CAPUT XXXIII. De ortu sacrarum vestium.
Sane in vestibus sacris etiam pretiositatem inculpabiliter
admittimus, et solent admittere hi, qui
de monastico ordine sanum sapiunt, videlicet ut
hujusmodi ornatibus, mysticam rationem habentibus,
nuditatem nostri Noe, in cruce irrisi, decenter
cooperiamus. Insuper et gloriam futurae resurrectionis,
quae revelabitur in nobis [(Rom. VIII)] , ejusmodi
vestium decore praesignamus, in summis solemnitatibus
cappis de pallio induti procedentes.
Et currere quidem simul decet hos duos ordines in
Ecclesia, tanquam geminos geminae gratiae testes,
ita ut neuter eorum se alteri praeferat, sed honore
invicem praeveniant, licet alter eorum alteri in aliquantis
praecurrat.
CAPUT XXXIV. De cursu duorum discipulorum et duorum ordinum.
Qui nimirum cursus pulchre in Evangelio duorum
discipulorum Petri et Joannis cursus praesignatus
est. Novimus ubi legitur: Currebant duo simul,
et ille alius discipulus praecurrit citius Petro,
et venit prior ad monumentum, non tamen introivit,
sed visis linteaminibus foris stetit; demum
venit Petrus sequens eum et introivit in monumentum
et vidit linteamina, et tunc ergo et introivit
ille discipulus, qui venit prior ad monumentum [(Joan. XX)] .
Vere cursus spectaculi admiratione dignus!
Currunt simul duo Christi discipuli, unus
plus caeteris diligens, alter plus dilectus; unus de
nuptiis, alter de maris operatione vocatus; unus in
pectore Christi suaviter recumbens, alter cum
Christo maris undas superambulans; unus spectator
mirabilium coelestium, alius factus mundo spectaculum;
unus quietis ac theoriae assuetior, alius
ministerio verbi paratior. Currebant simul non solum