PL 188, col. 1115

De ordine canonicorum regularium (Anselmus Havelbergensis), J. P. Migne

piscarentur septem discipuli, apparente illis Jesu
ac stante in littore discipulo illo, quem diligebat
Jesus, prior Dominum agnoscens, dixit Petro: Dominus
est. Simon ergo Petrus cum audisset, quod
Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus)
et misit se in mare. Alii autem discipuli navigio
venerunt, trahentes rete piscium [(Joan. XXI)] . Ecce
discipulus, quem diligebat Jesus, prior ipsum agnoscens,
nec tamen se in mare misit; sed qui posterior
Petrus agnovit, mente constantior, ipse misit
se in mare. Ut scias per Joannem agnoscendi studium
ac theoriae munus, quod ordine prius est, significari.
In Petro vero, ut jam dictum est, ministerium
verbi exprimi, in quo saepe fluctus saeculi
ferendi et calcandi sunt; insuper et mortis amaritudinem

saepe subeunt, ut per martyrium veniant
ad Jesum, aliis discipulis navigio claustri vel quietis
venientibus, et rete piscium per orationis studium
ac pii desiderii intentionem, quasi per quemdam
funem, trahentibus.
Currunt tamen, tendunt ac festinant simul in
terra et in mari Petrus et Joannes, intentio et actio,
visio et verbi ministerium, sed dissimiliter, circa
unum et ad unum, quod solum est necessarium,
quod non aufertur a nobis. Nam sicut visio aeterna
est, ita et ministerium verbi nos illustrantis erit
aeternum, promittente nobis Domino; quoniam praecingens
se, faciet nos discumbere, et transiens ministrabit
nobis. Quod utique ministerium in illo

quoque, quod cum septem discipulis celebratum
est, convivio significatum est, quod Dominus Jesus
post resurrectionem suam stans in littore, manens
in aeternae sanctificationis quiete, ad prandium invitat,
dicens: Venite, pueri. Ubi et accipiens panem,
dat eis, et piscem similiter, ut aeternam
quoque vitam verbi ministerium soli nunc Domino
et sui convivii sociis angelis ac sanctis animabus
commistim non deesse pie credere valeamus. Cognoscemus
autem et nos, cum dictum ab illo audierimus: Venite, prandete
[(ibid.)]
; venite, benedicti
Patris mei; percipite regnum, quod vobis paratum
est ab origine mundi [(Matth. XXV)]
.
Currunt simul in Ecclesia etiam hi duo ordines
monasticus et canonicus tanquam Joannes et Petrus

ambo dilecti et ambo diligentes Deum, atque
ut Ambrosius in epistola sua ad Vercellenses, ait:
Unus in spelunca quiescens, alter in theatro decertans;
unus mundum refugiens, alter mundum
devincens; unus in pectore Jesu cum Joanne recubans,
alter cum Petro mare mundi superambulans;
unus theoriae assuetior, alter devotior ministerio;
unus cum Joanne spectator mirabilium, alter factus
cum Petro mundi spectaculum; unus corporalis
exercitationis patientior, alter ad moralem institutionem
habilior. Currant simul, nec tamen alter se
alteri praeferat, licet eum in aliquantis videatur
praecurrere. Etenim etsi in patientiae humiliatione
et corporali exercitatione ordo monasticus ordinem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.