PL 188, col. 1127
Apologeticum pro ordine canonicorum regularium (Anselmus Havelbergensis), J. P
altario vivunt, mihi quasi infructuosae arbori securis
ponitur ad radicem, si munus ad altare non
defero, nec possum obtendere paupertatem, cum in
Evangelio anum viduam duo quoque, quae sibi sola
supererant, aera, mittentem laudaverit, mihi ante
presbyterum sedere non licet, illi si peccavero, licet
tradere me Satanae in interitum carnis, ut spiritus
salvus fiat in die Domini Jesu Christi. » Et
infra: « Quod si te quoque ad eumdem ordinem
pia fratrum blandimenta sollicitant, gaudeo de
ascensu, timeo de lapsu. » Item beatus Augustinus:
« Vix, inquit, perfectus monachus bonum clericum
facit. »
Vide, frater, ut ea, quae a tantis viris humiliter
scripta sunt, tu quoque humiliter legas. Sed fortasse
post tantas auctoritates animus tuus mavult
esse adhuc dubius, quam de his quae invitus credit,
certus, ideoque ut tibi ad credendum tardo ac
difficili nihil desit, ubi praecessit auctoritatis, ibi inconvulsae
rationis subsequatur firma veritas. Esto
interim igitur verum, quod dicis, et attende paulisper.
Monasticam professionem omnibus aliis professionibus
asseris esse digniorem. Item subjungis
exemplo beati Gregorii, et aliorum quam plurium
monachos licite posse transire ad ordinem clericorum,
bene dicis; bene, inquam, videris dicere, sed
juste illaqueatus es verbis oris tui. Aut enim verum
est, monasticum caeteris ordinibus esse digniorem,
et ab illo non licet transire in clericatus ordinem:
aut si transire licet, consequenter verum est ordinem
illum a quo transitur vere non esse digniorem;
nemo enim cuiquam, nisi forte publice lapso de
digniore ad indigniorem ordinem transeundum
censet. Elige ergo quod vis, aut ecclesiasticis ordinibus
prorsus exutus, et sola ac simplici monastica
dignitate contentus vive, aut si ab illa ad ecclesiasticos
ordines et dignitates ascendendum tibi licitum
putas, te interim humiliter inferiorem, clericum
jam veraciter superiorem mecum, et cum
tota Ecclesia confitere; alioquin necessario vinceris
in talem incidisse sententiam, ut dicas et doceas
quod monachus, qui desiderat esse clericus, omnino
studeat esse vitiosus: quod quam sit absurdum
et reprehensibile judicent tam monachi quam clerici,
qui utique hactenus tanto viciniores esse sacris
ordinibus praedicabantur, quanto melioris vitae
inveniebantur.
Adhuc ergo jam tandem muta sententiam, quam
potius videris somniasse, quam aliqua auctoritate
vel ratione probare. Quod autem de miraculis
beati Benedicti in litteris tuis gloriaris, cum tamen
miracula non sint in exemplum trahenda, miror
quare apostolos et infinitam eorum turbam, qui
eos imitantur, et vestigiis eorum inhaerent, non
mireris, per quos Deus tot et tanta fecit, et facit
miracula, ut ea enumerare nulla unquam sufficiant
ingenia. Quod vero scripsisti ex dialogo B. Gregorii,
eumdem venerabilem Benedictum presbyterum, qui
vexatus est a diabolo ante assumptum presbyteratum,