PL 188, col. 1132

Apologeticum pro ordine canonicorum regularium (Anselmus Havelbergensis), J. P

sui, sed solius Marthae? Jesus Christus sedens docebat,
docens doctorum personam gerebat. Maria
sedens silenter et devote verbum illius audiebat,
Martha erga plurima turbata sollicite ministrabat,
intendat charitas tua. Christus docens, Maria audiens,
Martha ministrans tres sunt personae: quae
harum trium tibi videtur esse dignior? Tria sunt
officia, quid horum trium tibi videtur esse dignius?
sed scio et sine ulla dubitatione certus sum, te fateri
personam Jesu utriusque esse digniorem. Quia
ergo personam Jesu utrisque digniorem esse constat,
profecto officium quoque ejus dignissimum
fuisse nemo dubitat. Quomodo ergo Maria optimam
partem comparatione Jesu, qui, praesens aderat,
elegerit, tu, si potes, ostende; ergo verbum hoc

ab ore Veritatis processisse de Maria ad Martham
respectu ipsius Marthae puto, neque enim facile,
imo nullo modo crediderim Mariam audientem,
et non potius Jesum docentem optimam partem
elegisse, quamvis etiam Veritatis testimonio verum
esse necesse sit, quod Maria optimam partem
elegerit, siquidem ut verum est, referatur ad eos,
qui in Ecclesia Dei tantum sunt in ordine auditorum,
non autem doctorum; unde et apte dictum
est, elegit: nam subditi silentium et quietem et
locum audiendi sibi laudabiliter possunt eligere,
officium vero docendi per se non debent eligere,
sed ab aliis ad hoc, si digni fuerint, sunt eligendi.
Sicut ergo illud apud nonnullos est laudabile, ita
hoc apud plerosque est reprehensibile. Verumtamen

jam timeo de te, quoniam cogitationes hominum
vanae sunt [(Psal. XCIII)]
, ne fallaris, et forte
putes Christum nec contemplativum nec activum
fuisse, praesertim cum nec officium Mariae audientis,
nec Marthae ministrantis, sed officium magistri
docentis videatur habuisse. At vero si eo diligentius
consideres, quae coepit Jesus facere et docere, patenter
apparebit quod propheta magnus, qui surrexit
in nobis, per quem et in quo visitavit Deus
plebem suam [(Luc. VII)] , propter nos perfectissimus,
activus et excelsior coelis pro nobis contemplativus
fuit. Dicit Evangelium: Jesus autem plenus Spiritu
sancto regressus est a Jordane, et agebatur in spiritu
in deserto diebus quadraginta [(Matth. IV)]
. Item:
Ascendit Jesus in montem solus orare
[(Matth. XIV)]
.
Item: Sublevatis oculis in coelum dixit: Confiteor
tibi, Pater, etc. [(Matth. XI)] . Item: Egressus Jesus
ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum,
et avulsus a discipulis, quantum est jactus lapidis,
positis genibus orabat, dicens: Pater, si vis, transfer
calicem istum a me; verumtamen non mea voluntas
fiat, sed tua. Apparuit autem illi angelus de
coelo confortans eum, et factus in agonia prolixius
orabat [(Luc. XXII)]
. Item: Assumpsit Jesus Petrum,
et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et duxit illos
in montem excelsum, et transfiguratus est ante eos,
etc. [(Matth. XVII)] . O divina contemplatio! O secretorum
Dei magna revelatio! O beatae resurrectionis
in Moyse et Elia, qui ibidem apparuerunt, manifesta

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.